Accueil  >Cartulaire > Cartulaire page par page > de la Page 30 à la page 39

 

LE CARTULAIRE

 Page 30


factarum et in posterum faciendarum, altera medietate pro indiviso omnium predictorum jure proprietatis et dominii dictis abbati et conventui et eorum monasterio rémanente. Actum est etiam quod premissa omnia que tradita sunt et tradentur ejusdem bastide habitatoribus concedantur, ita videlicet quod in obliis et censibus domorum et in furnis, banchis et tabulis et allis juribus feodalibus provenientibus ex predictis et leudis et pedagiis percipiendis in dicta bastida et pertinenciis ejusdem bastide habeamus medictatem et dictum monasterium alteram medictatem pro indiviso.

Itemactum est quod in clamoribus, justiciis, emendis cum omni juridictione temporali et incurrimentis usque ad sexaginta solidos tholosanos medietas pertineat ad nos et alia medietas ad monasterium predictum ; et si predicti clamores, justicier amende et jurisdictio temporalis et incurrimenta summam sexaginta solidorum tholosanorum excesserint, nos quod ultra summam predictam fuerit in signum alte justicie percipiemus et habebimus integraliter, hoc tantum salvo quod si possessiones immobiles alique de illis que in dicta donatione continentur venerint in comissum, incurrimentum hujusmodi inter nos et monasterium per mediurn dividetur, preter incursus hereseos qui debent ad nos in solidum pertinere; salvo etiam dictis abbati et conventui et monasterio eorumdem quod si possessiones que tenentur vel tenebuntur in feudum vel alias tantummodo a monasterio Grandissilve

Page 31

venerint in comissum, incurrimentum hujusmodi inter nos et monasterium per medium dividatur , excepto incursu heresis ut superius est expressum.

Item actum est quod si possessiones comunes nobis et monasterio vel etiam proprie possessiones. monasterii venerint, ut dictum est, in comissum ex causa hereseos vel alias, nos ac dicti abbas et conventus teneamur illas vendere et extra manum nostram ponere infra annum et diem persone vel personis non prohibitis a jure, set talibusque pro ipsis possessionibus dicto monasterio pro parte sua indivisa et alias et nobis pro parte nostra valeant deservire.

Item actum est quod tain nos quam dicti abbas et conventus habeamus in dicta villa seu bastida unum locale sufficiens ad domos ibidem prout utrique placuerit construendas.

Item actum est quod dicta villa seu bastida cum hiis que venerint in donatione predicta semper maneant indivisa et in dominio nostro et illorum qui succedent nobis specialiter in Tholosa, et quod nos vel successores nostri aliquo modo non possimus dictam bastidam vel aliquid de predictis dare, lejare, vendere aut in quamcumque transferre personam nisi in ipsos abbatem et conventum et eorum monasterium, set ea semper habeamus et possideamus nos et successor noster rex Francie, vel qui nobis succedet in Tholosa.

Item actum est quod in dicta bastida sit unus bajulus communis qui nobis et abbati et syndico conventus prestet juramentum in institutione sui officii jura utriusque servare et quod suum crit utrique reddere teneatur. Retinerunt

Page 32

tamen abbas et conventus quod si forte nos et abbas et syndicus conventus vel successores sui in electione dicti bajuli non possemus convenire, quod ipsi possint ibidem ponere proprium bajulum pro sue libito voluntatis, et nos, si nobis placuerit, faciermus illud idem.

Item actum est quod banna et preconizationes fiant in dicta villa seu bastida ex parte nostra et abbatis Grandissilve per preconem communiter institutum.

Item actum est quod si nos vel successores nostri faceremus talliam sive questam in dicta bastida sine abbate et conventu, vel ipsi sine nobis , tota illa tallia sive questa, sive esset voluntaria seu coacta, per medium dividatur inter nos et monasterium predictum, nisi forte nos communiter talliaremus regnum nostrum vel comitatum tholosanum vel terram nostram et gentes nostras dyocesis tholosane. Et tunc nos ipsam tallîam ex integro haberemus.

Item actum est et monasterio retentum specialiter quod si populatio dicte ville aliquo casu destrueretur, quod absit, quod locus dicte bastide et omnia illa que venerunt in dictam donationem redeant ad jus et proprietatem dicti monasterii et ad ipsum prout erat tempore facte donationis libere revertantur, salvo tamen jure nostro si quod nobis tam in alta et bassa jurisdictione quam in aliis in dictis rebus donatis competebat tempore donationis ipsius vel ante, quod jus salvum nobis remaneat, si forsan casus predictus eveniret.

Item actum est dictis et retentum abbati et conventui quod si eis visum fuerit expedire, possint infra clausuras

Page 33

dicte bastide construere vel facere construi ecclesiam seu capellam et quod capellanus ejusdem loci juxta dictam capellam vel alibi, si eis visum fuerit, habeat domum francam.

Item exceptum est et specialiter retentum dictis abbati et conventui jus spirituale et ecclesiasticum in possessionibus nobis et ipsis comunibus et quicquid ratione ipsius juris debent ibidem et in locis vicinis percipere et habere juxta consuetudinem actenus observatam.
Item actum est quod nos vel nostri successores non permittemus clericos, milites sive aliquos religiosos in dicta villa seu bastida populari sine abbatis et conventus dicti monasterii assensu et conveniencia speciali.

Item actum est quod nos et ipsi comuniter demus in feudum possessiones illas quas communes et pro indiviso habemus et quod feodatarii in instrurnentis super hoc conficiendis promittent nobis et ipsis censum reddere constitutum.
Item judices instituendi pro tempore et bedelli seu nuncii curie jurabunt fidelitatem tenere et servare nobis et monasterio predicto et quod quamdiu commissum sibi officium exercebunt fideliter se habebunt, et quod bedelli predicti seu nuncii obtemperabunt mandatis bajulorum tam nostrorum quam monasterii predicti.
Item actum est quod nos et successores nostri omnia illa jura que ipsi retinuerunt sibi et monasterio suo, prout superius sunt expressa, faciemus ipsos tenere et possidere pacifice et quiete, salvo jure in omnibus alieno.
Item actum est quod omnia instrumenta confecta super pariatgio seu societate predictorum facto seu facta cum Petro

Page 34

de Jolalhi, milite , tunc tenente locum predicti senescalli, cassa sint penitus atque nulla si in aliquo repugnarent ordinationi presenti. Nos autem pariatgium seu societatem hujusmodi et omnia et singula premissa prout superius continentur laudamus, approbamus et etiam confirmamus, salvo in a liis jure nostro et jure in omnibus alieno; et ut perpetue stabilitatis robur obtineant, presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis caractere inferius annotato fecimus communiri. Actum Parisius, anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo nono, mense julio, regni veto nostri anno nono, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa : dapifero nullo (Le mot nullo a été ajouté plus tard). Stephanus Rotberti, ducis Burgondie, camerarii. Stephanus Johannis, buthicularii. Stephanus Ymberti (Humbert de Beaujeu, sire de Montpensier), constabularii.
Data vacante cancellaria.

Page 35

VII
ACTE par lequel Gaston de Lomagne, fils de feu Hispan de Lomagne, chevalier, voulant être agréable au roi de France, à l'abbé et aux religieux du monastère de Grandselve, déclare dispenser les habitants présents et futurs de la bastide de Beaumont, près de la Gimone, dans le diocèse de Toulouse, de tous droits de péage sur les animaux destinés à la nourriture des dits habitants et qui seront conduits à la bastide en traversant si terre , il permet aux habitants qui, ayant acheté des animaux de toute espèce ou des marchandises, voudront les revendre dans la bastide et ses appartenances, de les garder pendant quinze jours et même de les conduire ou porter à Toulouse ou à Lectoure pour en faire la vente, sans être tenus à aucun péage ni autre droit en traversant sa terre; et s'il s'élevait une discussion entre ledit soigneur et les habitants au sujet du droit de péage sur les animaux et les marchandises, au cas où ils ne seraient pas vendus dans le délai de quinzaine, il veut que l'on s'en rapporte au serment du propriétaire desdits objets; enfin, il consent à ce que ceux qui se rendront à la bastide pour y vendre des animaux ou des marchandises soient exempts de tout péage, en allant et en revenant, à moins qu'au retour ils traversent sa terre pour aller les vendre ailleurs; dans ce dernier cas ils devront acquitter le droit de péage accoutumé.

1er SEPTEMBRE 1277

Aisso es la quitansa faita am mossen Gasto de Lomania del peatge de Jumades.

Noverint universi presentem cartam visuri et etiam audituri quod nos Gasto de Leomania, filius quondam domini Espa de Leomania, militis (Il s'agit,croyons-nous, ici d'Hispan, fils de Vezian II, vicomte de Lomagne, qui, par son testament, du mois de septembre 1221, lui légua tous les droits qu'il avait dans les diocèses de Toulouse, de Lectoure et d'Aix (Abrégé de la généal. des vicomtes de Lomagne, p. 8). Il était frère d'Othon II, vicomte de Lomagne (Idem. p. 9), et fut témoin avec lui, le 27 mars 1221 -1222, de l'acte de confirmation par le ieune Raymond, fils de Raymond VI, comte de Toulouse, des privilèges de la ville de Moissac (Collection Doat, vol. 127, fol 144. - Hist. de Languedoc, édit. du Mège. V. 297-611), et d'un autre acte par lequel ce prince déclara prendre sous sa sauvegarde tous ceux qui iraient vendre du blé dans ladite ville (Arch. de Tarn-et-Garonne B. 5511).), gratis et spontaneus et propria voluntate ac mera liberalitate ob honorem et gratiam et reverelitiam excellentissimi domini Regis Francie et suorum et venerabilium et religiosorum virorum abbatis et conventus monasterii Grandissilve inductus, damus et concedimus nunc et imperpetuum, pro nobis et omnibus successoribus nostris, syndicis et habitatoribus omnibus qui nunc sunt et erunt pro tempore in bastida Bellimolitis prope Gimonam dyocesis Tholosane, quod de omnibus animaIibus cujuscumque speciei sint que ad dictam bastidam, causa nutriendi, comedendi adduxerint veniendo et transceundo per terram nostram pro dictis animalibus nobis et successoribus nostris dare pedagium minime teneantur. Si vero habitantes in dicta bastida vel aliquis de eisdem emerint vel emerit aliqua animalia cujuscumque speciei sint, vel merces seu mercimonia causa vendendi, in dicta bastida, vel dicta animalia merces vel mercimonia in dicta bastida, vel pertinenciis suis tenuerint seu tenuerit per quindecim dies, et predicta animalia merces seu mercimonia, causa- vendendi, apud Tholosam vel Lectoram vel alibi duxerint vel duxerit, portaverint vel portaverit seu portari fecerint vel fecerit et per terram nostram transsierint vel transsierint, ab omni prestatione pedagii nobis danda et

Page 36

facienda et successoribus nostris nunc et imperpetuum esse quitos et immunes volumus. Et si super tenemento quindecim dierum in dicta bastida seu pertinentiis dicte bastide dictorum animalium, mercium vel mercimoniorum inter nos vel successores nostros et predictos habitantes et corum successores discentio seu contentio occasione dandi pedagii aliquid oriatur, volumus et concedimus quod tradatur totaliter per nos et successores nostros sacramento illius cujus erunt animalia, mercimonia, sive merces.

Item damus et concedimus dictis syndicis et habitatoribus et eorum successoribus quod omni tempore quod omnes venientes ad dictam bastidam, undecumque sint, cum animalibus quibuscumque, mercimoniis sive mercibus veniendo ibidem causa vendendi sint quiti a dando pedagio et etiam redeundo, dummodo ultra villam dicte bastide causa vendendi alibi cum predictis non transceant. Quod si fecerint, ipsos teneri volumus ad dandum pedagium consuetum nobis et successoribus nostris, et hec sive merces, vel mercimonia exposuerint, sive vero anirnalia, merces vel mercimonia ad vendendum. Hoc fuit factum prima die septembris, regnante Philippo rege Francorum, Bertrando episcopo Tholosano, anno ab incarnatione domini M° CC° LXX°, septimo. Hujus rei sunt testes : frater Johannes Bergonhos, monachus Grandissilve ; et discretus vir magister Bernardus de Meleto ; dominus P. Effrey, miles; dominus Arnaldus de Monteacuto, miles; Bernardus Gauterii, domicellus; Arnaldus, Poncii de Fumello, notarius Tholose; Poncius de Garfaleriis, notarius de Galliaco ; et ego Deodatus Genebra, publicus predicte bastide Belli…

Page 37

…montis notarius qui requisitus per predictos cartam istam scripsi et signum meum apposui. Istam non scripsit dictus Deodatus notarius predictus, set aliam de qua ego Raimundus Barta publicus Bellimontis notarius istam transtuli et transcripsi de verbo ad verbum, nichil addito vel remoto, set eisdem verbis et rationibus videlicet die mercurii post festum beati Ylarii sub anno domini millesimo trecentesimo secundo et signo meo signavi, in testimonium premissorum. Hujus autem transcripti sunt testes : Ramundus Guillermi de Claustro, Bernardus Boneti, notarii publici Bellimontis, et ego Ramundus Barta, notarius predictus, qui signum meum apposui, et ego Ramundus Guillerrni de Claustro, notarius predictus me subscripsi, et signum meum apposui. Et ego Bernardus Boneti, notarius predictus, me subscripsi, et signum meum apposui.

VIII

DONATION par Odon de Terride, damoiseau, co-seigneur du château de Saint-Jean de Gimois, seigneur de la ville et du lieu d'Escazeaux, co-seigneur de Cologne, Seguenville, Comberouger, seigneur de la ville et du lieu de Belbèze, de Pérenville et autres, aux consuls de Beaumont sur Gimone, diocèse de Toulouse, acceptants pour eux et pour les hommes et les femmes présents et avenir du dit Beaumont, du droit de passer de nuit et de jour, en allant et en revenant dans les châteaux et villes susdites et dans leur territoire, ainsi que dans les lieux de Larrazet, de Brivecastel, du Vigueron et dans toute sa terre de Gimois, chargés de vivres, de marchandises et autres choses ou avec des charrettes et des animaux chargés des mêmes objets, sans payer les leude et péage qu'il avait le droit de percevoir sur lesdits habitants dans toute sa terre ledit Odon leur fesant cette concession en considération des services qu'il a revus de plusieurs prudhommes de Beaumont et, outre, moyennant une somme de cent livres tournois noirs que les consuls lui comptent. par suite, le procès qui s'était élevé, entre les parties, au sujet dudit péage sera terminé, ledit seigneur renonçant pour lui et pour ses successeurs à toutes exceptions de droit qui pourraient être invoquées contre la validité de sa donation 28 SEPTEMBRE 1296. >Aisso es la quitansa faita del peatge am mossenher Not Odon de Terride, damoiseau, fils de Bernard d'Astafort, vicomte) de Terrida, donzel..
In nomine domini nostri Jesus Christi. Pateat universis et singulis hoc presens publicum instrumentum inspecturis sive audituris, quod nobilis vir dominus Hodo de Tarrida, domicellus condominus castri Sancti Johannis de Gimoesio, dominusque ville et loci de Casalibus, condominus etiam Colonie, Seguemville, Cumberogerii, dominus etiam ville et loci de Bellovidere et Penenville et quorumdam aliorum locorum, certus de facto suo habitoque per eum diligenti consilio et tractatu, non vi nec dolo nec machinatione circumventus, sed sua propria gratuita voluntate ac mera liberalitate donavit et concessit, absolvit, refutavit et perpetuo

Page 38

dereliquit Petro de Sancto Andrea, Petro de Bic Arnaldo Bertrandi, Jacobo Mercerii, Fortanerio de Bordis, consulibus ville Bellimontis supra Gimonam, Tholosane dyocesis, presentibus et recepientibus pro se ipsis et nomine consulatus sui, et pro tota universitate hominum Bellimontis predicti presenti et futura et pro omnibus et singulis hominibus et mulieribus universitatis predicte et corum successoribus, libertatem, franquesiam et immunitatem eundi, transeundi et redeundi de die et de nocte et qualibet hora imperpetuum per castra et villas predictas et tenementa, territoria et districtus earumdem et etiam per omnia loca sua et per totum Gimoesium cum cadrigis et -animalibus honeratis quibuslibet victualibus, mercimoniis et rebus, ita quod nunquam, aliquis nec aliqua universitatis predicte presentis et future solvat nec solvere teneatur predicto domino Hodoni vel ejus successoribus pedagium neque leudam, transeundo cum honere quarumlibet rerum vel sine honere, vel animalia quelibet honerata quibuslibet rebus vel exhonerata ducendo per villam et locum de Raseto (Larrazet, canton de Beaumont), de Penenvilla,

>de Terride et d'Alpays Jourdain de Lille, hérita à la mort de son père et de Raymond de Lille, vicomte de Gimoez, en partie, son oncle, de la moitié de la vicomté de Gimois, sous le titre de vicomté de Terride. F. M. - Not est ici mis pour En Ot. abréviation de Oto.
de Breveveto Castello, de Vigorono, et per totam terram predicti domicelli, remittens et absolvens idem domicellus ex certa scientia predictis consulibus, recipientibus nomine quo supra, quicquid juris habebat percipiendi ab eis et dicta universitate pedagium sive leudam in locis predictis et tota terra sua. Hanc autem libertatem, franquesiam et immunitatem dedit et concessit predictus dominus Hodo prefatis consulibus, recipientibus nomine quo supra,

Page 39

propter multa servicia que recepisse, recognovit a quibusdam probis hominibus Bellimontis et pro centum libris Turonentium nigrorum bonorum quas recognovit a dictis consulibus habuisse et recepisse ex causa predicta in pecunia numerata. Excogitans in super dictus domicellus et prudenter atendens specialem amiciciam ex donatione predicte libertatis inter ipsum et dictos consules et universitatem predictam noviter esse contractam, et litigium quod inter eos pro dicto pedagio ortum fuerat esse sopitum et cedatum ; promittens etiam idem domicellus predictis consulibus, recipientibus nomine quo supra, de predicta libertate, franquesia et immunitate per ipsum domicellum, ut predictum est, eis data et concessa esse bonus guirens in juditio et extra ab omnibus personis impedimentum facientibus predicte universitati aut alicui de dicta universitate pro dicto pedagio ex suis partibus infuturum ; faciens idem domicellus predictis consulibus recipientibus nomine quo supra pactum expressum de non petendo eis inposterum nec alicui de predicta universitate presenti et futura pedagium neque leudam. Renunciavit autem prefatus domicellus ex certa scientia exceptioni non numerate pecunie et non recepte, actioni et exceptioni de dolo, prescriptis verbis et in factum, conditioni sine causa in factum actioni et legi dicenti donationem ex causa ingratitudinis revocari posse et juri dicenti quod donatio potest revocari propter immensitatem et propter jacture molem, et juri dicenti donationem excedentem summam vel valorem quingentorum

Page précédente   Menu       Page suivante

Site généré avec le CMS UTOPIA développé par In-Cité Solution pour le CDG82 dans le cadre du PRAi