Accueil  >Cartulaire > Cartulaire page par page > Page 100 à 109

LE CARTULAIRE

 

Page 100

vice nomine pene XII denarios tolosanos dividendos ut supr a.
De Basteriis.

Item quod nullus basterius nec celerius sit ausus rebatere borram nec filare cordas extra domos suas in careriis publicis, sed in loco in quo non prestent aliquod impedimentum euntibus seu transeuntibus per dictas carerias, et qui contra fecerit solvat nomine pene pro qualibet vice XII denarios tolosanos dividendos ut supra.

Item quod quicumque vendens averium cum pondere vel mensuras teneatur habere et tene pondus seu pondera ac mensuras signatas per illum qui deputabitur in dicta villa ad signandum et tenendum originalia ponderum et mensuram predictarum et non alias et quod quolibet annos recosirare seu recognoscere faciat pondera et mensuras predictar si fuerint diminute vel falsificate ; et qui contra fecerit, solvat pro qualibet vice XII denarios nomine pene dividendos ut supra. Si vero falsus repperiatur, puniatur ad arbitrium domini judici Verduni juxta consuetudines dicte ville et mensure et pondera comburantur in platea communi dicte ville.

Item quod dicti bajulus et consules possint in quolibet dictorum ministeriorum instituere quolibet annos bonos et ydoneos ministros seu bajulos qui in quolibet minis terio habeant considerare si feliciter se habebunt dicti ministrales et precipere eis quod fideliter observent ordinationes predictas et rebelles aut contrafacientes rebellare dictis consulibus et bajulo dicti loci ad finem puniendi eosdem juxta penas predictas et ad hoc faciendum medio juramento astringantur. Item quod dicti bajuli seu ministri teneantur semel in septimana ad minus et alias tosciens quosciens voluerint recognoscere et considerare quilibet in ministerio suo ministrales si in aliquo defficient, exeptis carnifficibus, qui quolibet mane visitentur, ut justo precio vendant carnes prout superius est expressum et ordinatum.

Page 101

Item quod nullus revenditor seu revenditrix polalhe nec fructuum comestibilium, qui vendentur in platea aliqua die, nec carnifices, nec alii pro revendendo edulos agnos, tessones seu tessonas, cuniculos, lepores, perdices, nec aliqua volatilia silvestria, in vigiliis magnorum festorum et in ipsis festis ut Nativitatis, Pasche, Ascencionis, Pentecostes Domini, et omnium sanctorum, nec in carniprivio, tum duobus diebus sequentibus, sint ausi emere polalham nec aliqua alia victualia supradicta usque ad horam tercie et usque campana, que est juxta operatorium consulum dicte ville destinata ad hoc, pulsata fuerit; et qui contra fecerit perdat rem emptam que pauperibus erogetur ad arbitrium bajuli consulum predictorum, et ultra hoc, solvat nomine pene pro qualibet vice XII denarios tholosanos dividendos ut supra (Anno domini M° CCCCe LXXVI et XVa madii presens articulus fuit publicatus per Guillermus de laura precone et factus processus par magistrum Philipum de Partibus, ord..... (la phrase n'est pas achevée). - Note cursive du XVè siècle.)

Item quod nullus revenditor seu revenditrix fructuum ut pothe guindolorum, cereriorum, pomorum et pirorum primicinorum, prunorum, ficum et fructuum similium, sit ausus facere mixturam de ipsis fructibus de una die ad aliam in platea nec in domo in abscondito, videlicet quod fructus qui una die fuerint collecti per totam illam diem vendantur publice et in crastinum, et ex tunc vendantur ad partem, et venditor teneatur signifficare emptoribus tempus collectionis dictorum fructuum , et qui contra fecerit, solivat pro qualibet vice nomine pene XII denarios tolosanos dividendos ut supra.

Item quod quilibet minister dictorum ministeriorum semel quolibet anno teneatur et compellatur jurare quod quilibet in suo ministerio predictas ordinationes omnes et singulas complebit et fideliter observabit.

Item quod nullus imfra fossata dicte ville nec alibi in loco populato, et ubi habetur transitus publice gentium seu meatus, sit ausus facere ludum cum rotis feri , plombi vel alterius metalli, nec cetoni pure. seu pile rotonde baliste, arcus nec aliorum ludorum periculosorum ad dampnificandum itinerantes seu viatores, in pena decem

Page 102

solidorum tolosanorum solvenda tosciens quosciens contra fecerit et per modum predictum dividenda et applicanda usibus quibus supra.

Item quod nulla mulier seu alia persona sit ausa filare cum tornis in careriis seu locis publicis extra portam seu tabulam domorum in quibus inhabitant, et quod semper teneant ferrum tornorum versus domos habitationum suarum et non versus careriam, ne itinerantes cum ferris dampnificare possint ; et contra faciens solvat tosciens quosciens contra fecerit pro perla V solidos turonenses modo quo supradictum est dividenda.

Item quod nullus homo seu mulier sit ausus imfra fossata ville predicte bargare lina seu canepes nec ponere ad bargandum, in pena quinque solidos turonenses solvendos pro quailibet vice et applicanda et dividenda ut supra.

Item quod nulla mulier nec alia persona in dicta villa sit ausus preparare nec cardare lanam cum tudellis in quibus ponitur ignis in pena V solidorum turonensium pro qualibet vice dividenda ut supra.

Item quod ordinationes predicte publicentur cum tuba publice per villam predictam ut moris est semel in anno.

Hec sunt ordinationes seu jaulerie et inquantorum.

Primo super facto inquanti utimur in hunc modum, videlicet quod inquantator dicti loci recipit et recipere consuevit de hiis que inquantat in dicta villa de quolibet solido tolosano rerum per ipsum venditarum imfra summam decem solidorum tolosanorum unum denarium turonensem. Si vero precium rerum venditarum fuerit decem solidi tolosani, recepit tantum modo tres denarios tolosanos et non ultra. Si vero ...

Page 103

precium rerum venditarum fuerit viginti solidi tolosani recipit tantum modo sex denarios tolosanos, et si precium majus fuerit summis duabus predictis vel altera earumdem, quod per eumdem modum in summis predictis positum recipere debet et non ultra. Si vero res sibi traditas pro vendendo vendere nequierit, restituit eas libere et sine aliqua difficultate illis a quibus eas receperat pro vendendo ad eorum simplicem requisitionem.

Super facto jaulerie in modum qui sequitur, discreto viro judici Verduni vel ejus locum tenenti, salutem et dilectionem gravis nobis per consules Tholose et plurium aliorum locorum dicte Senescallie exposita querimonia continebat quod castellani regii seu jaulerii prizionum ac carcerum dicte Senescallie aquibusquam personis quas in eorum castris seu prizionibus contingit arestare, sive reperiatur culpabiles, sive non, contra statuta regia prisonagium exigunt, videlicet pro quolibet duodecim denarios tolosanos et C (?) ; hoc idem facientes de hiis qui pro eodem facto diversis vicibus recreduntur et in aresto reducuntur pro qualibet vice ; super hiis et aliis gentes et subditos regios contra ordinationes regias graviter opprimendo ; qua propter, nos tam ex ordinationibus regiis quam ex nostri debito officii castellanis ac jaulariis predictis tenore presentium districtius inhibentes nec ne de cetero ab aliquo presonario prisonagium levent, nisi de sibi impositis per sentenciam vel per compositionem culpabilis repertus existat. Si vero captus repertus fuerit innocens de sibi impositis dictum prisonagium levent ab eo qui ipsum fecerit arestare. Si autem hoc casu ex officio curie processum fuerit contra eum ex veris similibus conjecturis adicto innocente reperto nullum salarium levent. Item, si captus pro crimine vel excessu semel vel pluries recredatur unum tantum prisonatgium duodecim deniariorum tolosanorum levabunt in fine videlicet dum composuerit aut fuerit condempnatus. Item inhibemus eisdem quod nullum captum compellant seu aliqua machinatione inducant ad comedendum in mensa sua nisi hoc magis voluerit arestatus et tunc de moderatis expensis contenti existant.

Page 104

XIX
Arrêt du parlement de Toulouse confirmant une sentence arbitrale par laquelle les Consuls et les habitants de Beaumont, ainsi que les étrangers qui se rendaient dans ledit lieu pour y vendre leurs marchandises, avaient été maintenus dans le droit de passer sur la terre d'Arnaud de Durfort, écuyer, seigneur de Gimat, sans payer aucun leude ou péage.

Commission donnée le même jour par ledit parlement, à Jean Séguier, conseiller en la Cour, d'avoir à procéder à l'exécution dudit -arrêt.

Procès-verbal duquel il résulte qu'après avoir reçu, le 5 avril 1478, après Pâques, ses lettres de Commission, Jean Séguier, partit de Toulouse le 7 du même mois, qu'il arriva le lendemain à Beaumont, d'où il se rendit le même jour, accompagné du Syndic, des Consuls et de plusieurs habitants de la ville, d'abord à Gimat, puis à la Motte et enfin à Esparsac, où après avoir reçu les oppositions et protestations de Raymond de Gourdon, protonotaire apostolique, oncle maternel des enfants et héritiers de feu Arnaud de Durfort, en l'absence du sénéchal d'Agenais, leur tuteur, il donne lecture aux habitants de l'arrêt du parlement et de la commission qu'il en avait reçue, fait enlever des poteaux où elles étaient placées, les armes du seigneur de Gimat, et, en signe d'exécution, leur substitue une fleur de lis peinte sur une feuille de parchemin.

20 mars 1478

ARREST touchant les péages de la baronie de Gimat, Esparsac et Lamothe.

L’an mil quatre cens soixante dix-huit, et le lundi cinquiesme iour du mois davril, avant Pasques, a nous Jehan Seguier, conseiller du Roy, nostre sire en sa court de parlement a Tholouse, et commissaire par icelle deppute en ceste partie, estant en laditte ville de Tholouse, par la partie dez consulz manans et habitans du lieu de Beaumont en Leomaigne, en la Seneschaucee de Tholouse, et par Jacques Cassanhiere, marchant et sindic soy disant dudit lieu, furent presentees les lettres executoires de certain arrest prononce en ladite court en faveur desdits consulz, manans et habitans de Beaumont, a lencontre de Arnault de Durfort, escuier, seigneur de Gimat, pres ledit lieu de Beaumont, contenans nostre dicte commission, ensemble ledit arrest dont eu icelles lettres executoires est faicte mention desquelz arrest et exécutoire les teneurs sensuyvent :

« Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, Universis presentes litteras inspecturis, salutem. Notum facimus quod cum virtute certarum litterarum super statuto querele de novis dissaisinis a nobis seu cancellaria nostra pro parte consulum loci de Bellomonte, in Senescallia Tholose obtentarum, super eo quod ipsos ac manentes et habitantes Bellimontis ex privilegio eis super hoc concesso aliisque justis titulis fuisse et esse in possessione et saisina libertatis pedagium aliquod seu leudam eundo et redeundo cum mercibus quibuslibet per terram et dominationem de Gimato, ac insuper quod extranei quicumque merces ad dictum locum Bellimontis deferentes causa inibi easdem vendendi transeundo per leudarium de Gimato quicti pariter et immunes a solutione leude seu pedagii existebant, adeo quod domino de Gimato ejusve procuratoribus aut aliis quibuslibet a manentibus et habitantibus Bellimontis neque ab extraneis, merces illuc vendendi causa portantibus leudam aliquam seu pedagium levare manusque ipsos aut eorum merces neque animalia propter ea arrestare, aut alias quovismodo eosdem fatigare non licebat, eos tamen possessionibus predictis jam dictus dominus de Gimato ejusve procuratores et servitores turbaverant et spoliaverant seu dissaisinaverant de facto

Page 105

ac ab anno et die tunc citra, magister Petrus de Nupciis, judex noster Verduni commissarius in ea parte, vocatis coram ipso apud locum predictum de Gimato partibus, videlicet prefatis consulibus Bellimontis impetrantibus ex una, et Arnaldo de Duroforti, domino dicti loci de Gimato et baronie Gimadesii, ex altera partibus, apprisiam de et super saisinis turbisque predeclaratis fecisset, et deinde producta coram eo quadam sententia arbitrali olim circa materiam data, per suam ordinationem dicti domini de Gimato ulterius comparere non curantis contumacia litteras nostras predictas quo ad hoc interinando statutum predictum querele in sui primo capite ad prelibatorum consulum et habitantium Bellimontis utilitatem executioni demandandum fore pronunciasset; et hoc faciendo eosdem consules et habitantes in possessione et saisina libertatis non solvendi pedagium in loco et tota baronia de Gimato eundo et redeundo ad dictum locum pro animalibus seu mercimoniis et mercaturis, quas illac transeundo portabant et conducebant, seu portari et conduci faciebant et facerent in futurum, et pariter quod extranei ad locum ipsum Bellimontis causa ibidem animalia mercimonia et alias mercaturas quascumque vendendi causa venientes eundo et redeundo per dictam baroniam quicti et liberi a pedagio predicto manerent, reintegrasset et ressaisinasset locum contenciosum, ad manum nostram ponendo; ac domino de Gimato ejusque servitoribus et procuratoribus prefatis ne dictos consules et habitantes in possessionibus et saisinis pretactis impedirent, sub centum marcharum argenti pena inhibendo; fuit a dicta ordinatione ad nos et nostram parlamenti curiam Tholose sedentem pro parte jam dicti domini de Gimato appellatum. Auditis igitur in dicta curia nostra partibus antedictis, in causa appellationis predicte, processusque an bene vel male extitisset appellatum, salvo jure super eo quod prefati consules appellati dictum de Duroforti eo quod a momentanea possessione appellasset non fore ut appellantem recipiendum, nec non super eo quod appellans ipse

Page 106

ad statuti predicti querele post aliud simile precedens statutum pro parte ejusdem appellantis obtentum et executatum contra arrestum de sine gradu veniendo executionem, ac post appellationem predictam ad sententiam diffinitivam super ipsius ultimi statuti secundo capite in partis adverse favorem; sicque nulliter actemptandoque et innovando processum extitisse dicebant primitus faciendo ad judicandum ex eisdem actis recepto repertoque quod aliqua non erat nullitas nullaque erant actemptata.

Per judicium prefate curie nostre dictum fuit prelibatum nostrum judicem Verduni commissarium bene processisse et ordinasse , et dictum appellantem male appellasse ; ipsum in hujus appellationis cause expensis rarum? taxacione dicte curie nostre reservata, condemnando. In cujus rei testimonium presentibus licteris nostrum jussimus apponi sigillum. Datum Tholose in palamento nostro, vicesima die marcii, anno domini millesimo quadragintesimo septuagesimo octavo, et regni nostri decimo octavo. Sic signatis : per judicium curie, G. p de la Marche. »

Commission.

« Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, dilecto et fideli consiliario nostro in nostra parlamenti curia Tholose sedenti, magistro Johanni Seguier, salutem et dilectionem. Ad supplicacionem consulum, manentium et habitantium loci de Bellomonte, Senescallie Tholose , vobis tenore presentium commitimus et mandamus quatinus viso quodam ipsius curie arresto seu judicato ad dictorum supplicantium utilitatem contra Arnaldum de Duroforti, scutifferum, dominum loci de Gimato, die date presentium dato seu prolato, illud una cum sentencia per ipsum confirmata juxta sui formam et tenorem in his que execucionem requirunt extencioni debite demandetis, compellendos ad hoc viriliter et debite compellendo. Ab omnibus autem justiciariis, officiariis et subditis nostris vobis in hac parte pareri volumus et jubemus. Datum Tholose, in parlamento nostro, vicesima die marcii, anno Domini millesimo quadragintesimo septuagesimo octavo, regni vero nostri decimo octavo. Sic signatum : per cameram, G. de la Marche. »

Nous requerant ledit Cassanhiere proceder a lexecution dudit arrest selon sa forme et teneur, et que pour ce faire luy octroyssions noz

Page 107

lectres dadjournement contre partie ad ce necessaires, ainsi que feismes receuz, permierement lesdits arrest et lectres executoires diceluy comme devions, et en tout nous offrismes faire nostre devoir, et luy expediasmes nouz lectres d'adjournement ausdites lectres executoires dudit arrest, contenant nostre dite commission atachees soubz nostre contrescel.

Et depuis pour proceder a lexecution dudit arrest comme mande et commis nous estoit à la requeste desditz consulz, nous sommes partiz de ladite ville de Tholouse le mercredi en suivant, septiesme dudit mois davril de relevee et arrivez audit lieu de Beaumont, distant dudit Tholouse de sept lieues le jeudi ensuivant, huytiesme dudit mois davril de matin.

Ouquel estans sont venuz par devers nous lesditz consulz, cest assavoir: Arnault Guillaume de Barelhas, Anthoine Blanc , Raymond Arnault de Lanis et Guillaume Margon, et avec eulx ledit Jacmes Cassanhiere leur sindic, et avec eulx aussi aucuns autres habitans dudit lieu ; lesquelz consulz par la bouche de lur dit sindic, apres recitation par luy faicte des exploitz quilz avoient par vertu de nos dites lectres dadjournenement fait faire a lencontre des tuteurs, Procureurs, bayles, consulz et autres officiers en la baronnie de Gimat et d'Espersat, pour les enfans et heritiers de feu Arnault de Durfort, en son vivant escuier, seigneur de lad. baronnie de Gimat, leur partie adverse, nous requisdrent

Page 108

quil nous pleust ledit jour a deux heures apres midy deceluy assignee a iceulx adjournez translpourter et trouver audit lieu de Gimat distant dudit lieu de Beaumont de demye lieue ou environ, pour illec mettre ledit arrest, ensemble la sentence ou ordonnance du juge de Verdun conformez par iceluy et dont en iceluy est faictc mention a deue execution selon leur forme et teneur, eulx offrans nous y acompaigner et aussi plusieurs de ladite ville et lieu de Beaumont pour honneur du Roy et de ladite court. A quoy faire nous offrismes prestz et appareillez.

Et iceluy jour de jeudi huytiesme dudit mois davril de relevée, acompaignez desditz consulz, et sindic messire Bernard de Casenove, Pierre de Cotz et Pierre Servinhier, prebstres, Bernard Turpin, Guillaume Turpin, Jehan Salinier, Jehan Troussains, Jehan Gaillard, Descot, Lambert Landon, Jehan Dorbe, Jehan Pinhol, Pierre de Saint-Martin , Domenjon Baysse, Jehan Daygues, Raymond la Broe, Raymond Mangon, Seguin de la Coronne . Jehan de Nadau, Jehan Chanucau , Seguin Tournier, Guillaume de la Marque, Jacques Montveilhant, Jehan de la Croix, Arnault Guillaume de Lube, Bertrand de Fontas, et de plusieurs autres habitans dudit lieu de Beaumont tant a pié que a cheval, en nombre de bien soixante personnes et plus, partans dudit lieu de Beaumont nous sommes transpourtez audit lieu de Gimat.

Ouquel et en la place commune audavant du chasteau diceluy lieu de Gimat, qui de present est inhabitable, environ deux heures apres midy dudit jour, estans sur ung banc qui illec pour honneur du Roy et de ladite court nous avoit este abilhe et pare, ont comparu par davant nous lesditz consulz, sindic et habitans dudit lieu de Beaumont dessus nommez, lesquelz, par la bouche dudit Cassanhiere, sindic advoue par lesdits consulz et habitans, nous representa, en tant que besoing estoit, lesditz arrest et executoire diceluy contenant nostredite commission, disant que par vertu de lectres dadjournement de nous obtenues et par Anthoine du Boysson, sergent royal dudit lieu de Beaumont, ils avaient fait adjourner aux jour, lieu et heure presens, et o (sic) intimation deue, les tuteurs ou tuteur, bayles, procureurs et corsulz dudit lieu de Gimat, et aussi d'Esparsat,

Page 109

lieu et membre deppendant de laditte baronnie, comme disoit apparoir par lexploict dudit sergant atache a nosdites lectres d'adjournement; et apres narration par luy faicte dudit arrest, nous requist que procedissions a lexecution diceluy en presence de partie adjournee si elle comparoit, ou sinon en son absence et contumace, laquelle il accusoit comme par lesditz arrest et sentence dudit juge de Verdun confermee par iceluy estoit contenu, c'est assavoir : maintenir et garder diffinitive lesditz consulz, manans et habitans dudit lieu de Beaumont es personnes desditz presens et aussi leur successeurs, et aussi tous autres estrangiers portans et conduisans ou faisans pourter et conduyre bestial et autres merchandises quelques quelles fussent, pour vendre audit lieu de Beaumont, allant et retournant par ladite baronnie de Gimat in possessione et saisina libertatis de ne payer aucun peaige pour ledit bestial et marchandises en toute ladita baronnie de Gimat, cum inhibicionibus in talibus fieri assuetis. Et en signe de ladite maintenue faire mectre et affiger les fleurs de liz et pennunceaulx royaulx en certains paulx plantez par ladite

 

 

 

Page précédente Menu   Page suivante

Site généré avec le CMS UTOPIA développé par In-Cité Solution pour le CDG82 dans le cadre du PRAi