Accueil  >Cartulaire > Cartulaire page par page > Page 120 à 129

LE CARTULAIRE

Page 120

fines, et cum intimatione in presentibus litteris contentis [contenta] et alias egisse, prout per dictas litteras fieri mandatur.
Ad cujus relationem, Petrus Dineti, notarius.

Adveniente autem die jovis vicesima nona mensis madii computa in eisdem litteris comprehensa, et partibus ipsis asignata, apud Bellomontem in operatorio scribanarie mei notarii ordinarii predicti, in curia dicti loci et coram supradicto domino judice et comissario tunc in dicta curia more majoris pro tribunali sedente, et suam publicam audientiam tenente ad jura reddendum et partibus coram ipso litigante [litigantibus] justitiam ministrandum, hora terciarum seu tercia, venit et judicialiter comparuit discretus vir magister Anthonius de Dumo, notarius, sindicus supradictorum consulum et totius universitatis dicti loci, prout de suo sindicatu et protestate constat instrumento publico manu notarii publici recepto, quod in hujusmodi causa produxit.
Cujus tenor hic, causa brevitatis, inseri omittitur.

Ex parte comparuerunt ex adverso- vigore et auctoritate insertarum litterarum adjornamenti, Petrus Johannes de Massoco et Girardus de Moreto, pro se citra revocationem procuratorum suorum, quos per presentem comparitionem revocare vult nec intendit parte ex alia.

Quibus quidem comparitionibus modo quo supra factis, supra dictus magister Anthonius de Dumo , scindicus predictus, et nomine scindicato quo supra dictorum consulum et universitatis dicti loci Bellimontis cause impetrationis narrando et suum summarie et de plano explicando, dixit et verbo thenus proposuit quod in senescallia Tholosana et judicature Verduni est scituatus locus de Bellomonte Garnerii, in quo quidem loco est privilegium, usus et consuetudo inconcusse observatis [observata] quod nulli licet ponere seu immittere aliqua vina extranea, sive in alio territorio quam in territorio dicti loci Bellimontis, excreta, infra dictum locum de Bellomonte, sub pena confiscationis dicti vini extranei, applicandi medietate dicto domino nostro regi et venerabili sindico venerabilis monasterii Beate Marie Grandissilve, dominis dicti loci Bellimontis, et alia medietate reparationibus dicti loci Bellimontis, nisi tempore sterilitatis vinorum, et hoc cum concilio dictorum consulum atque majoris et sanioris partis habitantium dicti loci.
Et de dicto privilegio dicti impetrantes et universitas dicte loci usi et gavisi sunt a decem, vigenti, triginta, quadraginta et quinquaginta annis citra et per totum et tale tempus quod sufficit et sufficere potest

Page 121

et debet, ad bonam et veram possessionem adquirendam et adquisitam, retinendam pacifice et quiete, et nemine contradicente, sciente et vidente qui hoc scire et videre voluerit. Dixit ultra quod dicti impetrantes sunt in possessione et saysina, quod dum contingebat per aliquos habitatores ejusdem loci Bellimontis venire contra tenorem dicti privilegii, videlicet immittere et ponere vina extranea sive in alio territorio quam in territorio dicti loci Bellimontis excreta, infra dictum locum, illa vina confiscare et ad confiscationem illorum procedere seu procedi et compelli facere.
Dixit etiam quod tempore guerre Johannis Armanhaci, et ad causam dictarum guerrarum aut alias, dictum privilegium admissum et deperdidum fuit ; ob quod, dicti impetrati, scientes privilegium fore admissum et deperditum, cominati fuerunt de immittendo et ponendo infra dictum locum Bellimontis vina extranea et excreta tam in loco d'Esparsaco, de Sarinhaco, quam aliis locis circumvicinis, vendendo de directo contra tenorem dicti privilegii. Et dubitans ipsi impetrantes dicto eorum privilegio per medium cominationis quam dicti impetrati faciebant dicto eorum privilegio prejudiciari? seu impediri, ad dictum dominum nostrum et suam cancellariam Tholose regiam recursum habuerunt , et dato casu intelligi litteras obtinuerunt et impetrarunt promissorum casus et facti narrativas, vigore quarum comittitur et mandatur eidem domino judici quod constito sibi de promissis ad sufficientiam seu de contentis in litteris, eo casu faciat gaudere et uti ipsos consules impetrantes de dicto eorum privilegio pacifice et quiete, inhibendo parti adverse et omnibus aliis quibus fuerit inhibendos ne a cetero, vina extranea sive in alio territorio quam in territorio dicti loci Bellimontis excreta, immittere seu ponere seu immitti, seu poni facere, nec ipsis [ipsos] impetrantes aliqualiter impediant seu perturbent in pocessione et saysina seu gaudentia dicti eorum privilegii; et ad hoc faciendum compellere habeat dictos de Massoco, de Moreto, et omnes alios impeditores omnibus viis et remediis juris necessariis et oportunis apositionibus, appellationibus non obstantibus quibuscumque.
Dixit quod ipsi impetrantes dictas litteras eidem domino judici et commissario alias presentaverant, quarum presentationum vigore litteras adjornatorias contra partem dictorum de Massoco et de Moreto et testes nominatos ? pro justificatione contentorum in eisdem ipse dominus judex et commissarius sibi concesserat, dictis litteris comissionalibus alligatas, et quarum vigore dictos de Massoco et de Moreto et testes in eisdem litteris nominatos adjornari fecerant dictas litteras commissionales citra prime presentationis et requisitionis prejudicium illas eidem domino judici et comissario presentando ; et concludendo, requisivit eumdem dominum judicem et commissarium ut ad

Page 122

illarum interinationem et debitam executionem procedere vellet, juxta in eisdem sibi traditam formam, quod dixit fieri debere, offerendo docere ad narratis in eisdem per testes, vigore dictarum litterarum adjornatoriarum adjornatos et comparentes, quorum receptionem juramentorum et examinationem eorumdem et deinde ad totalem executionem petiit et requisivit procedi per eumdem dominum judicem et commissarium.

Incontinenti facta requisitione et presentitione dictarum litterarum modo predicto, ipse idem dominus judex et commissarius dictas litteras iterato et citra prime receptionis prejudicium, cum honore et reverentia decentibus, recepit, promptumque et paratum se obtulit contenta in eisdem possethenus adimplere , et ne partes et alii ibidem existentes de contentis in suis litteris commissionnalibus ignorantiam pretendere possent, ad lecturam eorumdem processit.
Quibus perlectis, dictus scindicus ad probandum et justificandum de contentis in eisdem et cum litteris adjornatoriis dictis litteris commissionalibus alligatis, ab eodem domino judice et commissario emanatis, et superius insertis, dixit ad hos diem et locum presentes ajornari fecisse in testes et pro testibus discretum virum dominum Bernardum de Casanova presbiterum et rectorem ecclesie beate Marie de Gilhaco et Ramundum Mangoni, dicti loci Bellimontis habitatores, quos, nisi compareant, petiit repputari contumaces ponique in contumacia et defectu, et illos pro contumacia pignorandum et cum penis adjornandum fore.
Qui quidem testes vigore dicti adjornamenti comparuerunt ibidem, et quos dictus scindicus produxit in testes more testium producendorum, et ad mandatum dicti domini judicis et comissarii juraverunt et super sancta quatuor Dei evangelia, eorum ma nibus dextris corporaliter tacta, dicere et deponere bonam veritatem quam scirent, de et super contentis in dictis litteris comissionalibus et de quibus interrogabuntur; et postmodum deposuerunt, et in eorum depositionibus ad partem descriptam continetur.

Confestim, dicti Petrus Johannes de Massoco et Girardus de Moreto impetrati, visis et intellectis narratis, propositis, requisitis et productis per partem impetrantem in productione et juramentorum receptione dictorum testium quathinus fierent in eorum prejudicium minime consentierunt; quinymo de obiciendo (Pour Objiciendo) contra dicta et personas dictorum testium seu aliquorum ex eis loco et tempore oportuniis , et nichilominus contradicendo dictis litteris comissionalibus ex adverso impetratis, dixerunt quod dicte littere

Page 123

sunt subrectice et obrective tacita veritate et expressa falsitate salvis honore domini concedentis, per partem adversam impetrate, quum si veritatem dixisset, dictas litteras non obtinuisset.
Dicentes ulterius quod dicta ad videndum interinationem dictarum litterarum eis concessa fuit et est nimis arca et brevis, et quod non potuerunt habere copiant dictarum litterarum, quibus obstentibus bono modo non potuerunt deliberare super contentis in eisdem litteris nec illis contradicere.
Ideo petierunt et requisiverunt copiam dictarum litterarum sibi concedi, nec non unam diem congruam et competentem ad deliberandum super contentis in eisdem litteris et eorum concilium habendum et dictis litteris contradicendum ac addicendum seu tradendum rationes et causas justas et rationabiles per quas non erit procedendum per eundem dominum judicem et comissarium ad interinationem dictarum litterarum, quinymo supercedendum sibi dari et assignari, quod dixit fieri debere de jure antequam ad alios actus procedatur.

Tandem dictus dominus judex et commissarius, auditis dictis partibus in eorum rationibus, alternationibus et requisitionibus predictis, apunctavit ipse dominus judex et comissarius quod dictus scindicus plus probaret et justificaret de contentis in suis litteris comissionalibus, et quod dicti impetrati contradicerent eisdem et dicerent, producerent et allegarent quicquid dicere, probare, producere et allegare vellent , copiam dictarum litterarum comissionalium per dictum scindicum productarum concedendo seu facultatem ea videndo in manibus notarii, processus presentis scribe, ad id quod faciendum parti quod utrique ad comparendum modo debito in hujusmodi causa procedendum, prout juris fuerit et rationis, horam vesperorum presentis diey, loco et hora presentibus, assignavit, cum intimatione quam dictis de Massoco et de Moreto fecit quod si hoc facere obmiserint aut plus debito prothellaverint, auditis prius dictis testibus permitti et constito sibi prius de contentis in eisdem, ad sufficientiam et interinationem et debitam executionem dictarum litterarum juxta in eisdem traditam formam per ipsum procedetur.

Hora autem vesperorum superius novissime partibus predictis et earum cuilibet ad agendum id quod agi debebant et procedendum circa interinationem litterarum comissionalium preinsertarum adveniente, coram memorato domino judice et comissario in operatorio mei Petri Dineti, notarii, et presentis processus scribe, loco predicto sedentis, venit et judicialiter comparuit supra nominatus magister

Page 124

Anthonius de Dumo scindicus predictus et nomine scindicario quo supra, de cujus potestate et scindicatu superius sufficienter constat, parte ex una. Comparuerunt ex adverso supra nominati Petrus Johannes de Massoco et Girardus de Moreto una cum provido viro Johanne de Aquis , eorum conciliario et advocato, parte ex alia.

Quibus quidem comparitionibus modo premisse factis, tunc dictus scindicus, ad plus probandum et justificandum de contentis in dictis litteris, nominavit in testes et pro testibus providos viros Johannem de Cruce, seniorem, et Johannem de Bosquo, dicti loci Bellimontis habitatores, ibidem in eodem judicio presentes, quos petiit admitti et recipi et interrogari juramento medio per eundem dominum judicem et comissarium, ac illis auditis et examinatis, procedi ad interinationem et totalem executionem litterarum commissionalium preinsertarum, quod dixit fieri debere.

Quibus quidem testes, modo premisso, nominiti fuerunt admissi in testes per ipsum dominum judicem et comissarium, et ad ejus mandatum juraverunt, ad et supra dei sancta quatuor evangelia eorum manibus dextris corporaliter tacta, deponere bonam veritatem super contentis in dictis litteris et de quibus interrogabuntur; deinde deposuerunt ad partem prout in eorum depositionibus continetur.

Dicti vero de Massoco et de Moreto, per organum dicti Johannis de Aquis, eorum consiliarii et advocati, confessi fuerunt immisisse et posuisse seu immitti et poni fecisse vinum extraneum sive in alio territorio quam in territorio Bellimontis excretum, intus predictum locum Bellimontis, sed hoc fecerunt cum consilio et consensu partis dictarum litterarum comissionalium impetrantis, dicentes ulterius se nolle contradicere nec impugnare dictis litteris comissionalibus, sed consentierunt quod dictus dominus judex et comissarius ad interinationem dictarum litterarum comissionalium procedat, totiens quosciens inde domino judici et comissario placuerit, et visum fuerit faciendum ; nam a cetero non intendebant aliquid dicere , allegare, probare quim non procederet ad interinationem dictarum litterarum comissionalium nisi tum modo consensum predictum quod probare intendunt.

Nempe dictus dominus judex et commissarius, auditis dictis partibus in earum rationibus et alternationibus predictis , appuntavit quod dicti de Massoco et de Moreto faciant fidem de dicto consensu allegato ad id quod faciendum et debito modo procedendum

Page 125

prout juris fuerit et rationis, diem crastinam proximam et immediate sequentem, loco presenti, hora tercie assignavit.

Crastina autem die, sic ut promittitur partibus predictis et earum cuilibet ad id agendum quod agi debebant asignata, que fuit veneris, intitulata tricesima mensis madii, apud locum dictum de Bellomonte; et in operatoria mei notarii infra scripti, hora terciarum, coram memorato domino judice et comissario, venit et comparuit dictus Petrus Johannes de Massoco pro se et dicto Girardo de Moreto, una cum Johanne de Aquis, eorum consiliario et advocato, parte ex una.

Ex adverso vero comparuerunt providi viri magistri Bernardus Turpini, Johannes de Tronsenchiis, Johannes Pinholi et Anthonius Sentis, consules, una cum magistro Anthonio de Dumo et tocius universitatis dicti loci Bellimontis scindico ex parte alia.

Quibus factis comparitionibus, dicti consules, per organum dicti de Dumo, petierunt et requisiverunt per ipsum dominum judicem et comissarium procedi ad interinationem et debitam executionem dictarum litterarum comissionalium juxta modum et formam earumdem, quod dixit fieri debere.

In adversum vero, dictus de Massoco, organo dicti Johannis de Aquis, petiit aliam diem sive dilationem congruam et competentem ad docendum et faciendum fidem de dicto consensu per ipsos superius in presenti processu allegato sibi dari et assignari.

Tunc ibidem dictus dominus judex et comissarius ad postulationem et requestam dicti de Massoco, pro se et nomine quo supra comparente, apuntavit quod dictus de Massoco probet, justificet, ac fidem faciat de dicto consensu per ipsum verbo thenus in presenti processu allegato, et, ad plus probandum per dictos consules et alias utriusque parti comparendum modoque debito in hujusmodi causa procedendum faciendum que seu dicendum, in eadem hora meridiey presentis diey in domo communi dicti loci Bellimontis, loco et hora presentibus assignavit, cum intimatione quam dicto de Massoco, nomine quo supra fecit quod se hoc facere obmiserit aut plus debito prothellaverit, auditis primis dictis testibus per eum et constito de contentis in eisdem, ad interinationem et debitam executionem dictarum litterarum juxta in eisdem traditam formam per ipsum procedetur et alias appuntabitur super requisitis et modo procedendum.

Page 126

Hora autem meridiey superius novissime partibus predictis et earum cuilibet ad agendum id quod agi debebant, adveniente, coram memorato domino judice et comissario, in dicta domo communi, loco predicto, sedente, comparuerunt supra nominati magister Bernardus Turpini, Johannes de Tronsenchis, Johannes Pinholi et Anthonius Gentis, consules ejusdem loci Bellimontis, una cum dicto magistro Anthonio de Dumo, ejus scindico; comparueruntque etiam ibidem discreti viri dominus Seguinus Blanchardi, Petrus de Jutgia, Bernardus de Molieris, presbiteri, nec non Bartholomeus de Sanssurra , Ramundus Mangoni, Johannes Chanbeu, Ramundus Arnaldi de la Jus, Johannes de Bosco, Ramundus Blanchi, Arnaldus Guilhermi de Bareilhis, Manaldus de Vinhalibus, Petrus Blanchi, Geraldus de Alis, Fulgentius de Grangia, Guillermus Mangoni , Petrus de Gans, Geraldus Resengas, Arnaldus de Verduno, Johannes de Massanis, Johannes Giras, Seguinus de Corona, Ramundus Labroa, Johannes de Levafauda, Anthonius de Fontas, Stephanus Ymberti, Philippus Malrio, Girardus de Moreto, Gasbertus Planterii, Gausserandus Valerii, Guilhermus nepotis Johannes de Aquis, Bertotus Descot, Dominicus Sedalli, Guilhermus de Marcha, Bertrandus de la Bascaria, Jacobus de Bileriis, Petrus de Naperina, Johannes de Cruce, Johannes Segaudi, Guilhermus Turpini, Johannes Fachandi, Bertrandus Faias, Petrus de la Jus, Johannes de Moreto, Jacobus la Cassanhera, Ramundus de Moreto, Geraldus de Nabera, Johannes Labielha, senior; Petrus de Sancto Martino, et Guilhermus Figuerii, singulares et habitatores ejusdem loci Bellimontis, comparuerunt ex adverso sepe dicti Petrus Johannes de Masso et Girardus de Moreto una cum prenominato Johanne de Aquis, eorum directore et consiliario, parte ex alia.

Et factis hujusmodi comparitionibus, dicti consules impetranter per organum quo supra, petierunt et requisiverunt per ipsum dominum judicem et comissarium, prout supra procedi ad interinationem et debitam executionem dictarum litterarum comissionalium, juxta modum et formam earumdem et intimata, quod dixit fieri debere; nec non dixerunt organo quo supra quod ipsi dictos singulares et habitatores superius insertos, descriptos et nominatos congregari et convocari ibidem eodem domino judice et comissario fecerant, ne de interinatione et executione dictarum litterarum comissionalium per eundem dominum judicem et...

Page 127

comissarium facienda ignorantiam pretendere possent, et si dictis litteris volebant contradicere seu impugnare, vel aliquid aliud dicere, allegare, quod pertinens esset ad interinationem dictarum litterarum per eundem dominum judicem et comissarium procederet.

Confestim dictus dominus judex et comissarius, auditis dictis et allegatis , petitis et requisitis, procedendo juxta tenorem sue comissionis, et latius inquirendo seu inquiri volendo de contentis in eisdem litteris sue comissionis, interrogavit predictos singulares et habitatores si in predicto loco Bellimontis fuerat privilegium, usus et consuetudo ne ipsos habitatores ausi essent immittere seu ponere in eodem loco Bellimontis vina extranea sive in alio territorio quam in territorio Bellimontis excreta, qui omnes unanimiter dixerunt quod sic et quod antiquitus observabatur, excepto de vindemia que excreta erat in aliis territoriis quam in territorio Bellimontis; que vindemia ponebatur in eodem loco ante festum beati Michaelis; et sic usitatum et observatum fuit.

Item fuerunt dicti singulares et habitatores interrogati per dictum dominum judicem si volebant aliquid dicere, allegare, ac dictis litteris contradicere seu impugnare ; cur per ipsum dominum judicem et comissarium non esset procedendum ad interinationem illarum litterarum : qui dixerunt quod non, sed petierunt ad dictam interinationem procedi et ulterius fuerunt per dictum dominum judicem et comissarium, presente provido viro Johanne Brugeti, procuratore regio judicature Verduni, interrogati dicti singulares et habitatores, unus post alium, si esset utile ipsis habitatoribus et aliis quibuscumque extranets immittere sive ponere vindemiam in aliis territoriis quam in territorio Bellimontis excretam, intus dictum locum Bellimontis ante predictum festum beati Michaelis : qui fuerunt omnes opinionis quod a cetero nec ab in anthea,, nec ante festum beati Michaelis, nec post, non ponetur vindemia extranea sive in alio territorio quam in territorio Bellimontis excreta infra dictum locum, et si poneretur per ipsos et alios quoscumque esset sibi ipsis et aliis habitantibus dicti loci prejudicabile, nisi solum de vineis de Sancto Johanne de Calcassaco (Saint-Jean près Beaumont dit de Gimois ou de Coquessac.) et de vinea domini Johannis Portarelli, presbiteri, scita in juridictione de Glatenchis (Glatens, commune du canton de Beaumont.), ad vitam ipsius domini Johannis dumtaxat; et de illis habitatoribus dicti loci de Sancto Johanne, qui integraliter erant contribuabiles omnibus oneribus ejusdem loci Bellimontis solum et dumtaxat cum in eisdem locis non sit clausura sufficientia pro custodia dicte vindemie.

Page 128

Et tunc dictus dominus judex et comissarius, recitato tenore litterarum comissionalium et processus presentis inqueste sive aprissue (Pour Aprizie, enquête.) super hiis facte procedendo et insequendo formam et tenorem litterarum comissionalium, quia tam per testes per partem impetrantem in presenti, tam productos per ipsum examinatos eidem domino judici et comissario constitit et constat ad sufficientiam de contentis in litteris sue commissionis, idcirco illas interinando et debite executioni de mandato procedendo juxta interinationem per ipsum superius ipsis partibus ultime factam, inhibuit et defendit dictis Petro Johanni de Massoco, Girardo de Moreto, et omnibus aliis ibidem presentibus et absentibus in personis presentium ne a cetero et ab in anthea nec ante festum beati Michaelis, nec post, vina aliqua nec vindemia aliqua extranea sive alio territorio quam de territorio dicti loci de Bellomonte excreta ponere seu immittere infra dictum locum habeant, nisi tantum modo de vineis Sancti Johannis de Calcassaco et de illis contribuablibus integraliter oneribus dicti loci de Bellomonte et de vinea dicti domini Johannis Portarelli, ad vitam dumtaxat, scita in juridictione dicti loci de Glatenchis, sub pena confiscationis vini et vindemie, applicandi medietate domino nostro regi et predicto scindico predicti monasterii Grandissilve, et alia medietate reparationibus dicti loci Bellimontis.
Nec non inhibuit et defendit prenominatis de Massoco de Moreto et omnibus allis quibuscumque habeant ipsos consules et universitatem in eorum privilegio perturbare seu impedire; quin ymo pascientur et sustineant ipsos de dicto privilegio uti, frui et gaudere, sub dicta pena.

Sepe dicti de Massoco, de Moreto et alii superius prenominati et descripti liabitatores in premissis interinatione et inhibitione et penarum injunctionibus consentierunt et acquieverunt (Pour Acquiescerunt.)
De quibus omnibus dicti consules petierunt retineri actum publicum , et si necesse fuerit, insturmentum per me notarium pre et infra scriptum.
Acta fuerunt hec et processa, anno et die predictis, in presentia et testimonio.

Et mei Petri Dineti , notarii publici ac ordinarii curie Bellimontis dicti domini judicis Verduni qui in premissis omnibus, dum sic ut premittitur agerentur, una cum prenominatis testibus, presens interinationi, eaque sic fieri vidi et audivi et requisitus actum publicum retinui.

Page 129

Déposition des témoins

Discretus vir dominus Bernardus de Casanova, presbiter et rector beate Marie de Gilhaco, loci Bellimontis habitator, etatis ut dixit quinquaginta annorum seu circa, cujus bona valere asseruit centum libras turonensium parvorum, testis citatus, productus, juratus et diligenter examinatus, per dictum dominum comissarium super preinsertis comissionalibus litteris, qui deposuit in loco Bellimontis die quarta mensis junii, anno domini M° CCCC° LXX° septimo, et interrogatus, dixit se scire et verum esse quod decem octo anni sunt elapsi seu circa, ipse vidit certas litteras regias cum cera crocea impendenti sigillatas, et impetratas ad instantiam consulum et communitatis dicti loci Bellimontis que dirigebant domino senescallo Tholose et judici Verduni et eorum cuilibet, sicut credit memorari de tenore illarum et ex hoc etiam infert, ut dixit, quod verum est quia recordatur perfecte vidisse litteras dicti judicis Verduni alligatas dictis litteris regiis, videlicet et primo domini Johannis Gasini, et post, magistri Guilhermi Morebruni et domini Bertrandi de Sancto Petro et domini Johannis Seguerii, ultimi judicis et predecessoris judicis Verduni moderni, et continebant dicte littere prout recordatur ipse effectualiter narrativam quam continent littere dicte comissionis, ita quod rex in illis mandabat predictis comissariis in eorum cuilibet ut eis constito quod laborantia principalis seu agricultura territorii dicti loci Bellimontis consisteret in vineis et quod major pars habitantium in eodem loco concordaret et consentiret ut vina extra territorium illud excreta non immitterent in dictum locum, eo casu in favorem et agricolarum et habitantium in dicto loco, prohiberetur omnibus et singulis in ibi habitantibus ille auderent alia vina in dictum locum immittere seu ponere quam illa tantum que excreta erant et recollecta in vineis territorii ejusdem loci, recordatur ipse testis lo[quens] ut dixit. quod littere prenominatorum judicem cujuslibet, de suo tempore alligate dictis litteris regiis continebant verificationem earumdem litterarum regiarum, et mandabant? (Tache d'encre dans le texte) ipsi judices quod eis constiterant de narratis in eisdem litteris, et propter hec processerant ad interinationem earumdem inhibendo omnibus et singulis habitantibus dicti loci ne ex tunc auderent immittere et ponere infra dictum locum vina extranea et alibi quam in ejus loco excreta.
Credit idem lo[quensl quod de illis fuit in dicto loco ab antiquo et super illis privilegium super hoc obtentum aut factum usus et....

 

Page précédente Menu  Page suivante

 

 

Site généré avec le CMS UTOPIA développé par In-Cité Solution pour le CDG82 dans le cadre du PRAi