Accueil  >Cartulaire > Cartulaire page par page > Page 140 à 152

LE CARTULAIRE

Page 140

Item habent et habebunt in futurum polliciam pristicum sive pancosseriorum et pancosseriarum faciendum panes ad vendendum, videlicet illos appreciandi et ad vendendum publice teneri faciendi, depputandique certos habitatores ad dictos panes visitandum et illos capiendi quando contingit non esse sufficientes ; et circa premissa providendi et ordinandi ac de omnibus ex dicto officio pristicum descendentibus cognoscendi.

Item dicti consules habent et habebunt in futurum polliciam et cognitionem super omnibus officiis et artificibus in villa morantibus, tam candelariis, oleriis, seu vendentibus oleum, ypothecariis et allis vendentibus candelas et cereos cere et alias species aromaticas vel merces minutas vendentibus facientibus, panorum textoribus, de sartoribus et sabateriis, de pellipariis, de pannorum tonsoribus, de furneriis, de tabernariis, hostalariis, fabris, et aliis artificibus et mecanicis, videlicet quando contingit eos in eorum offliciis aut aliquem ipsorum delinquere secundum statuta et privilegia vel casus ...

Page 141

... exigenciam cognoscere, et eosdem punire ubicumque veto erit questio inter ementes et vendentes de precio dictarum mercantiarum ad dictum judicem cognitio pertinebit, ubi vero erit questio de vicio mercanciarum cognitio pertinebit conslilibus.

Item dicti consules habent et habebunt in futurum polliciam circa piscatores et alios pisces ad vendendum in presenti villa Bellimontis deferentes, videlicet pisces appreciandi cognoscendique si pisces sunt boni, viciosi, corrupti, vel venales, aut ne , et corruptos vendere prohibendi et illos de villa exire faciendi ; et alias circa premissa juxta casus exigenciam in cunctis providendi.

Item dicti consules habent et habebunt in futurum cognitionem et totalem decisionem pecharum, dampnorum bodularum, limitum, fossatorum, poncium, foncium, mercedum, domorum et aliorum prediorum ac servitorum, itinerum viarumque publicarum, murorum refectionis et reparationis, cloacarum, cisternarum et aquarum conductorum, quocienscumque ...

Page 142

... contingit in villa Bellimontis aut ejus juridictione de predictis inter aliquos habitatores aut extraneos questionem habere illasque causas seu causam coram ipsis ventilari facere eorumque sentenciam vel sentencias terminare vel finire, excepto quod quando erit questio de gasalliis (En gascon : Gasaillo, troupeau quelconque donné en cheptel) parsonibus cognitio pertinebit dicto judici.

Item dicti consules habent, et habebunt in futurum polliciam et cognitionem totalem questionum mercatorem aut aliorum defferencium et portancium merces ac mercata vel nundinas presentis ville Bellimontis; et quocienscumque contingerit inter dictos mercatores, ementes vel vendentes ad dicta mercata vel nundinas venientes, in dictis mercatis vel nundinis questionem aliquam intervenire ac causam mercanciarum per ipsos ablatarum venditarum aut emptarum, illam audire et diffinire dummodo talis questio possit expediri durantibus dictis nundinis vel mercatis; alias causam incoactam et non discussam tenebuntur remitti judici predicto, cognitione tamen totali tabulariorum et terragiorum eisdem conselibus reservata....

Page 143

Item dicti consules habent et habebunt polliciam tenendi et teneri faciendi carrerias et vias publicas ruelas dicte ville mundas, puniendique secundum casus exigenciam et statuta quoscumque ponentes aut tenentes in dictis carreriis vel viis publicis immunda vel fetencia, illaque purgandi et amoveri faciendi.

Item dicti consules habent et habebunt in futurum polliciam tabernariorum tabernasque visitandi tam de die quam de nocte, cognoscendique de tabernariis falsam mensuram facientibus, tenentibus vinum corrumpentibus et aquam in vino immiscentibus aut alias, circa premissa delinquentibus.

Item dicti consules et habitatores habent privilegium per bone memorie reges Francie et dominos predicte ville eisdem concessum, quod mercatores et alii ad mercata vel nundinas predicte ville venientes, ...

Page 144

et affluentes pro debito civili, iidem mercatores neque eorum mercantie capi aut arrestari per quempiam debent, sed habent liberam facultatem cum eorum mercanciis ad ipsorum domos redire.

Item dicti consules per statuta, privilegia, consuetudines et usagia habent et habuerunt acthenus et habebunt exercicium juridictionis causarum criminalium, videlicet cognoscendi de falsis mensuris, canis, estateribus, ponderibus, puniendique secundum casus exigenciam dicta falsa pondera seu mensuras facientes, tenentes aut illis utentes interdum confiscatione ponderum aut mensurarum et pena secundum statuta ordinata et alias secundum casus exigenciam.

Item dicti consules acthenus habuerunt et habebunt cognitionem raptus, homicidii, incendii, criminis falsi, lese majestatis, sacrilegii, incestus, ...

Page 145

...stupri, et aliorum criminum de eorum natura penam et emendam sanguinis aut minorem exigentium de illisque informationes faciendi et per eorum scribam fieri faciendi decretandi seu eorum informationes pec accessorem decretantis faciendi, delinquentes et criminosos capiendi et incarcerandi, tenendique tam in compedibus ligneis quam ferreis processum integraliter procuratore regio eisdem accusante faciendi et eosdem condempnandi interdum capitaliter, hoc est ad detruncationem capitis, interdum ad furcas patibulares suspendendi, interdum ad mutilationem manus aut fustigationem, aurium vel auris detruncationem, aut ad alteram penam majorem, secundum criminis enormitatem et acerbitatem.

Item dicti consules de criminibus predictis penam sanguinis aut minorem ex natura ipsorum exigentibus poterunt alterare et modificare penam a jure ordinatam, secundum calificationes delicti et delinquencium ex causa insequendo formas ...

Page 146

... juris, videlicet faciendo digressionem de illa pena sanguinis ad penam honorariam vel pecuniariaram, in sequendo juris formam, prout supra.

Item dicti consules acthenus consueverunt in acisiis quando contingit dictum dominum judicem illas tenere eidem assistere et in visitatione seu reportu informacionum sentenciisque et condempnationibus per ipsum dominum judicem ferendis presentes esse.

Item, declarando privilegium eisdem habitatoribus concessum, fuit ordinatum quod ubicumque judex predictus contra habitatores dicte ville, legitimis precedentibus informationibus, mandatum de capiendo decreverit, si delinquens aut aliquis pro ipso aut de ejus mandato maxime consules aut aliquis ipsorum consulum cum requesta ad dictum judicem venerit quathinus dictum delinquentem capi mandatum cum cautione de coram ipso se representando et judicatum solvendo admittere habeat, eo casu dictus ...

Page 147

... judex tenebitur cum cautione eundem delinquentem admittere, nisi dictus delinquens commiserit crimen in dicto privilegio comprehensum aut aliud majus vel simile.

Item ubi delinquens, precedentibus informationibus prout supra ad mandatum judicis captus fuerit et in manibus servientium aut aliorum ad hoc depputatorum existet, illo casu talis captus carceres ingredietur, isto quod cautiones de stando juri et se representando tradere paratus fuerit sed sibi provideat de remedio juris, attamen dum dictos carceres fuerit ingressus et aliquis dicto judici cum caucautione de stando juri et judicatum solvendo requisiverit, dictus judex, eo casu, tenebitur maxime ad consulum requisitionem aut alterius ipsorum cum cautione predicta eslargire, nisi commiserit dictus captus aliquod crimen dictoin privilegio comprehensum aut aliud majus vel simile delictum.

Item judex predictus est et remanebit judex ...

Page 148

... in casu appelli in tantum quod in optione appellancium aut appellare volencium a dictis consulibus ad eundem sine in causis criminalibus sive civilibus, de quibus prout alias extitit declaratum dicti consules habent juridictionem in prima instancia erit appellare et eorum appellationem relevare ad eundem judicem Verduni seu ejus curiam aut ad curias domini senescalli Tholose, judicum appellationum causarum civilium et criminalium juxta causarum civilium et crimilialium juxta causarum qualitatem; poteritque judex predictus de dictis causis appelli coram eo introductis cognoscere processus circa promissa facere et an bene vel male fuerit appellatum determinare, et alias fine debito terminare.

Item dictus judex in prima instancia est et erit judex in omnibus et quibuscumque causis civilibus tam realibus personalibus quam mixtis inter habitatores et alios alienigenas, exceptis causis civilibus et aliis polliciam ville tangentibus, in quibus dicti consules remanent judices, prout supra extitit declaratum in articulis precedentibus, ubi de consuetudinibus fit mencio.

 

Page 149

Item dictus judex in prima instancia est et erit judex de criminibus blasphemie, ludi, percussionum et vulnerum cum armis vel sine armis, dummodo mors non sequatur, portu armorum, et ceteris quibuscumque criminibus de eorum natura emendas honorarias aut pecuniarias exigentibus, informationes fieri faciendi , decretandi, adjornamenta personalia capiatur concedendi, et alias processus per sentenciam terminandi et eorum sentenciam terminandi et eorum sentenciam exequi faciendi, excepto de crimine furti.

Item et excepto quod ubicumque per consules aut aliquem ipsorum aliquis fuerit repertus, captus et deprehensus in crimine fraganti blasphemie et incarceratus, illo casu solum et dumtaxat fiet processus per dictum judicem et consules communi manu.

Item ubicumque consules predicti aut unus ipsorum invenient lusores tabernarios, percussores aut alios malefactores, de quibus cognitio ad dictum judicem expectat in actu et fragranti crimine, poterunt ...

Page 150

... illos capere, casu illud exigente, et incarcerare et incerceratos infra viginti quatuor horas, si infra dictas horas facte non fuerunt per dictum judicem informationes, poterunt elargire, data tamen cautione de se representando et judicatum solvendo coram et per dictum judicem.
Que quidem cautiones recipient per notarium ordinarium curie dicti judicis, si facile reperiatur; sin autem per notarium dictorum consulum aut alterum qui tenebitur quam citius dicto judici aut ejus notario ordinario illas referre.
Attamen, istis casibus, residuum processus fiet per judicem solum, qui factis informationibus, habebit potestatem elargitum recapiendi, si casus exhigat, et alias puniendi juxta casus exigenciam.

Item, ubicumque erit questio de aliquem adulterum condempnando ad penam fustigatione aut majorem solum et dumtaxat consulum erit cognitio.
Ubi vero erit questio de condempnando ad pecuniariam juxta consuetudinem aut alias sententia feretur per dictos judicem et consules communi manu.

Au bas, écrit de la même écriture que au commencement de la pièce, en titre, et d'une écriture de la fin du XVIè ou du commencement du XVIIè siècle : « Videatur instrumentum de quo supra, passatum inter dictum Cedalh judicem et dictos Consulhes. »

Page 151

 

 

 

 

 

Page 152

 

 

 

 

 

 

 


Page précédente Menu Page suivante

Site généré avec le CMS UTOPIA développé par In-Cité Solution pour le CDG82 dans le cadre du PRAi