Accueil  >Cartulaire > Cartulaire page par page > Page 40 à 49

LE CARTULAIRE

Page 40

aureorum absque insinuatione non valere, et omni alii juris auxilio et beneficio per quod predicta revocare posset vel aliquod predictorum; volens et expresse concenciens predictus domicellus quod ista generalis renunciatio tantum valeat ac si renuntiatum esset per eum specialiter omnibus legibus et juribus quibus posset se juvare in futurum contra predicta in solidum vel in parte. Actum fuit hoc apud Bellummontem coram curia dicti loci, tercio die exitus mensis septembris, regnante domino Philippo, rege Francorum, et Hugone, episcopo Tholosano, anno ab incarnatione domini M° CC°, XC° sexto. Hujus rei sunt testes : magister Arnaldus Durandi de Vauro, et magister Arnaldus de Laureto, jurisperiti ; magister Guillermus de Arvesia, notarius curie dicti loci ; et magister Guillermus Barta, notarius dicti loci ; frater Forcius de Albo spino, frater Guillermus Vitalis de Tholosa, conversi monasterii Grandissilve; Johannes de Bateiaco, habitator de Serinhaco; Gaysshias de Saubolea, clericus; Petrus Bertrandi, mercator Tholose; et Petrus de Mauros, carpentarius; et ego Bernardus de Montanhollo, notarius publicus Bellimontis predicti; qui hanc cartam scripsi et in formam publicam redegi.

ACTE par lequel Ysarn Jourdain, damoiseau, co-seigneur des châteaux de Saint-Jean de Gimois et de Maubec et d'autres lieux, du consentement et autorité d'Arnaud Barterie, damoiseau, son curateur, voulant mettre un terme au procès existant entre lui et la communauté de Beaumont au sujet du péage desdits lieux, donne et concède aux consuls de Beaumont, qui acceptent pour eux et pour les habitants présents et futurs de la dite ville, les liberté et droit d'aller et revenir à toute heure du jour et de la nuit dans les châteaux susdits et autres lieux lui appartenant et de les traverser, chargés ou non chargés, ou avec des chars et animaux chargés de vivres et de marchandises, sans être sujets à aucun péage ou leude; déclarant le dit Ysarn, qu'il fait cette concession pour avoir l'amitié des habitants de ladite ville et moyennant le paiement d'une somme de vingt-deux livres tournois noirs qu'il a reçue et dont il fournit quittance, en sorte que le procès dont il s'agit sera terminé et assoupi. Par suite, le dit seigneur renonce, par serment prêté sur les saints Évangiles, à toutes les exceptions de droit, dont lui et ses successeurs pourraient user, pour demander l'annulation du présent contrat, et il s'engage à défendre et protéger les habitants dans le cas où ils seraient troublés dans les droits qu'il leur a concédés.

19 JUIN 1299.

Aisso es la quittansa faita del peatge ab en Ysarn lorda et am la vila de Belmont.
In nomine domini nostri Jeshu XPI. Pateat universis et singulis hoc presens publicum instrumentum inspecturis sive audituris quod nobilis vir Ysarnus Jordani (Ysarn Jourdain ne figure ni dans la généalogie de la maison de L'Isle en Jourdain au Xllle siècle, donnée par les auteurs de l'Histoire de Languedoc (vi. 340), ni dans la généalogie de la même maison du P. Anselme (Histoire des grands officiers de la Couronne, II. 7o3). Nous croyons cependant qu'il était fils d'Odon de Terride,fils de Bertand d'Astafort. Dans ce cas la donation consentie par Ysarn Jourdain ne serait en réalité qu'une confirmation de la donation faite par son père, dans le titre qui précède. F. M.), domicellus, condominus castri Sancti Johannis in Gimoesio, condominusque castri de Malo… 

Page 41

…beco et quorumdam aliorum locorum, certus de facto suo habitoque per eum diligenti consilio et tractatu, non vi nec dolo nec machinatione aliqua circumventus, sed sua propria gratuita voluntate, de auctoritate et expresso assenssu Arnaldi Barterie, domicelli, curatoris sui, ut idem curator et dictus Ysarnus asseruerunt, ibi presentis et utilitatem dicti Ysarni adulti uper hoc attendentis et excogitantis ex eo specialiter quod dictus adultus pro hiis que secuntur relevatus extitit ab honere litis incoate et discordie mote occasione pedagii dictorum locorum inter dictum Ysarnum adultum et universitatem dicte ville Bellimontis et dictos consules.
Item Ysarnus donavit et donando concessit, absolvit, quitavit, refutavit et perpetuo dereliquit pro se et successoribus suis magistro Bernardo de Montanhollo, jurisrerito, magistro Guilhermo Barte, Ramundo Petri Rogorii, Michaëli Gentilis, Egidio Fabbe, et Andrico Alamani, consulibus ville Bellimontis supra Gimonam, Tholosane dyocesis, presentibus et recipientibus pro se ipsis et nomine consulatus sui et pro tota universitate hominum dicte ville Bellimontis, presenti et futura et pro omnibus hominibus et mulieribus universitatis predicte et eorum successoribus libertatem, franquesiam et immunitatem eundi, transeundi et redeundi, de die et de nocte et qualibet hora im perpetuum per castra et villas predictas et omnia alia loca sua et tenementa et territoria et districtus earumdem villarum et tocius terre sue cum cadrigis et animalibus honeratis quibuslibet victualibus, mercimonis et rebus et quocumque alio modo predictis hominibus, mulieribus et universitati dicte ville cum honore quarumlibet rerum vel 

Page 42

sine honere placuerit predicta loca pertranssire, ire et redire, ita quod nunquam aliquis nec aliqua universitatis predicte presentis et future solvat nec solvere teneatur predicto Ysarno nec ejus successoribus pedagium neque leudam, transeundo cum honere quarumlibet rerum vel sine honere vel animalia quelibet honerata quibuslibet rebus vel exhonerata, ducendo per castra et villas et loca et territoria predicta, et distritus et jurisdictionem dictorum locorum; remitens et absolvens idem Ysarnus Jordani, de auctoritate et expresso assensu predicti curatoris sui, et ex certa sciencia predictis consulibus, recipientibus nomine quo supra, quicquid juris habebat percipiendi ab eis et dicta universitate pedagium sive leudam in dictis locis suis et tota terra sua. Hanc autem libertatem, franquesiam et immunitatem dedit et concessit predictus Ysarnus, de assensu dicti curatoris, sui prefatis consulibus, recipientibus nomine quo supra, propter evitandam discordiam, litem et inimiciciam proborum hominum et universitatis predicte et adquirendam amiciciam eorumdem proborum, et pro viginti et duabus libris turonentium nigrorum bonorum ; quas viginti duas libras turonentium a dictis consulibus, nomine quo supra, recognovit et asseveravit ac concessit se habuisse et recepisse ex causa predicta in bona pecunia numerata taliter quod tenuit optime se pro bene pacato et contento. Excogitans insuper dictus Ysarnus, cum dicto curatore suo, et attendens specialem amiciciam ex donatione predicte libertatis inter ipsum et dictos consules et universitatem predictam noviter esse contractam et discordiam que inter eos pro dicto pedagio orta fuerat esse sopitam et cedatam ; promittens etiam idem Ysarnus,

Page 43

e assensu dicti curatoris sui, predictis consulibus, recipientibus nomine quo supra, de predicta libertate. franquesia et immunitate per ipsum domicellum, ut predictum est, eis data et concessa, esse bonus guirens in juditio et extra ab omnibus personis impedimentum facientibus predicte universitati presenti et future aut alicui de dicta universitate pro dicto pedagio ex suis partibus in futurum; faciens idem Ysarnus, de auctoritate et assensu expresso dicti curatoris, sui predictis consulibus, recipientibus nomine quo supra, pactum expressum de non petendo eis in posterum nec alicui de tota universitate presenti et futura pedagium neque leudam. Renunciavit autem prefatus Ysarnus ex certa sciencia exceptioni non numerate pecunie et non recepte, actioni et exceptioni de dolo, prescriptis verbis et in factum conditioni sine causa, in factum actioni et legi dicenti donationem ex causa ingratitudinis revocari posse et juri dicenti quod donatio potest revocari propter immensitatem et propter jacture molem, et juri dicenti donationem excedentem summam vel valorem quingentorum aureorum absque insinuatione judicis non valere, et cuilibet beneficio restitutionis in integrum minoribus viginti quinque annis a quolibet jure concesso et omni alii auxilio et beneficio consuetudini terre, et cuilibet statuto promulguato vel promulguando, et privilegio edito vel hedendo per quod predicta revocare posset ve' aliquod predictorum. Volens et expresse consenciens predictus Ysarnus, de expresso assensu dicti curatoris sui, quod ista generalis renunciatio tantum valeat et operetur ac si renunciatum esset per eum specialiter

Page 44

omnibus legibus et juribus quibus posset se juvare in futurum contra predicta in solidum vel in parte. Promisit insuper et convenit se predictus Ysarnus et ad sancta quatuor dei evangelia sua propria manu dextera corporaliter tacta, juravit quod numquam per se nec per aliam personam interpositam contra predictam donationem libertatis nec contra aliquod de contentis in presenti publico instruments veniet , nec litem nec controversiam inferet nec inferenti ullatenus consenciet in futurum. Immo promisit, sub juramento predicto, predictos consules et eorum successores et dictam universitatem presentem et futuram deffendere, auctorizare et disubriguare ab omnibus personis impedimentum ex parte sua in dicta libertate prestaturis. Actum fuit hoc et concessum in villa Bellimontis supra Gimonam, prope plateam dicte ville Bellimontis, duodecima die exitus menssis junii, regnante domino Philippo rege Francorum, Arnaldo Rogerii episcopo Tholosano, anno ab incarnatione domini M° CC° nonagesimo octavo. Hujus rei sunt testes; Bernardus, notarius de Casalibus; Ramundus de Porterio ; Dominicus Burgundus, Petrus Bonelli de Casalibus ; Dominus Guillermus de Caneriis, capellanus de Sancto Salvio; Dominicus del Cos, de Casalibus ; et Guillermus de Nabenca et Dominicus de Langlada, de Culturis ; et ego Lupus de Montanhollo, notarius publicus Bellimontis, qui cartam istam scipsi et signavi. Dictus autem Bernardus, testis, cognominatur Aymerici.
DONATION ou bail emphytéotique par Arnaud Galtier de Cumont. damoiseau, à la communauté et aux consuls de Beaumont, de 40 cartonats de terres cultes et incultes situées dans le décimaire de Saint Cyrice(L'église de Cumont était placée sous l'invocation de Saint Cyrice et de Sainte Juliette), en l'honneur de Cumont et aux lieux de MalleoLongo (Peut-être le lieu de Long, situé sur la rive gauche du ruisseau du Ruble, dans la commune de Gimat), de Noguerio Estraderio, de Caussade (Caussade, métairie près de Gimat), de Lartozègues (Métairie au-dessus de Gimat) voisin du ruisseau de la Bayzole (Ce ruisseau sépare la commune de Gimat de celle de Marignac), sous la réserve du septième du blé que produiront chaque année les dites terres et des droits de Lodz et vente et de réacapte y stipulés et, en outre, à la charge par les donataires de mettre en culture, dans un délai de trois ans, les terres incultes comprises dans la donation, faute de quoi ils seront tenus de donner à Arnaud Galtier, pour chaque cartonat inculte, une quantité de blé égale au septième des blés qu'auront produits les cartonats livrés à la culture.

21 JUILLET 1285

Aisso es la donatios den Bernat Gautiers a la universitat de la bastida de Belmont sobre Gimona, XL cartonadas de terra.

Page 45

Noverint universi presentes pariter et futuri quod Bernardus Galterii de Cuquomonte, domicellus, sua certa et gratuita voluntate liberoque arbitrio, pro se et suo ordinio presenti et futuro, dedit et concessit in emphyteozim universitati Bellimontis et singulis dicte universitatis et Petro de Broa, et Johanni Fromatge, et Vitali Daude, et Bernardo de Miranello, et Martino de Sancto Johanne, et Nicholao Sarralherii, consulibus Bellimontis predicti ibi presentibus et recipientibus pro se ipsis et eorum ordinio, et michi notario infra scripto, stipulanti et recipienti loco, vice et nomine universitatis predicte et eorum ordinio, cadraginta cartonatas terre inter cultas et incultas, et sunt inter octo pecias, in honore et territorio de Cuquomonte, in decimario Sancti Ciricii ejusdem loci de Cuquomonte, quarum una pecia se tenet cum camino publico qui vadit de Bellomonte versus Lectoram et sunt ibi decem cartonate, ut ibi fuit dictum.
Item alia pecia se tenet cum predicto camino qui vadit de Bellomonte versus Lectoram, et sunt ibi très cartonate ut ibi fuit dictum.
Item alia pecia est in 1oco vocato apud Malleolum longum, et sunt ibi quinque arpenta, ut ibi fuit dictum.
Item alia pecia est in loco vocato apud Noguerium estraderium, et est ibi una cartonata et dimidia, ut ibi fuit dictum .
Item alîa specia est in loco vocato apud Caussadam, et sunt ibi due cartonate et unum arpentum, ut ibi fuit dictum.
Item alia pecia est in loco vocato Larroia, et sunt ibi novem cartonate, ut ibi fuit dictum.
Item alia pecia est in loco vocato a Lastoziguas, et sunt

Page 46

ibi decem cartonate, ut ibi fuit dictum.
Item alia pecia est in eodem loco vocato de Lastoziguas, et tenet se cum pratis rivi de la Boisola, et sunt ibi tres cartonate, ut ibi fuit dictum cum omnibus juribus suis et pertinenciis, introitibus et egressibus ad habendum, tenendum et possidendum, et quicquid universitati et singulis universitatis predicte et dictis consulibus et eorum ordinio deinceps placuerit perpetuo faciendum. Tali pacto dedit et concessit predictas cadraginta cartonatas terre in emphyteozim dictus Bernardus Galterii universitati et singulis universitatis predicte Bellimontis et dictis consulibus sub anno quolibet, de omni blado quod inde exierit, dicta universitas seu singuli ejusdem vel dicti consules, seu illi qui dictas terras laborabunt, dent et reddant septimam partem dicto Bernardo Gilterio et ejus ordinio, in guarba vel in grano, bona fide in eis terris, ad ejus electionem. Et si forte predicte terre venderentur vel impignorarentur in totum vel in parte, fiat hoc de consilio dicti Bernardi Galterii et ejus ordinii, et quod habeat inde de unoquoque solidi venditionis, i denarium et de unoquoque solidi pignoris i obolum, et de retrocapite, quando evenerit, de quolibet arpento i obolum turonencium ; et, -cum hiis predictis dominationibus, dictus Bernardus Galterii sibi et suo ordinio salvis et retentis et omnibus aliis, mandavit et promisit bonam et firmam guirenciam de omnibus amparatoribus ex parte dominationis et heredis de predictis terris predicte universitati et singulis ejusdem universitatis et michi notario, infra scripto

Page 47

stipulanti et recipienti loco, vice et nomine eorumdem et eorum ordinio, et predictis consulibus et eorum ordinio, prout dicta universitas seu singuli ejusdem universitatis vel dicti consules tenebunt de terris supradictis et predictas terras laudare in emphyteosim in totum vel in parte cuicumque vel quibuscumque dicta universitas, seu singuli universitatis, vel dicti consules partem sibi contingentem dare, vendere, impignorare, vel aliter alienare voluerint, exceptis clerico et milite et domo religionis et aliis personis per quas predictus Bernardus Galterii, seu ejus ordo, posset perdere suos pax ? vel aliquid suarum dorninationum ullo modo. Insuper Bernardus Galterii predictus posuit dictos consules cum quodam suo capucio in possessionem terrarum predictarum, et constituit se possidere dictas terras nomine precario universitatis et singulorum dicte universitatis et mei notarii infra scripti, stipulanti et recepienti loco, vice et nomine universitatis predicte et singulorum ejusdem universitatis, donec possessionem carum resciperint corporalem. Quani quidem possessionem accipiendi, retinendi et ingredi auctoritate propria deinceps dedit licenciam omnimodam et plenum posse quocienscumque et quandocumque dicte universitati vel singulis ejusdem universitatis visum fuerit expedire, ipso Bernardo Galterii et eius ordinio, presente vel absente. Promisit que nichilominus dictus Bernardus Galterii pro se et suo ordinio presenti et futuro dicte universitati et singulis ejusdem et descendentibus ex ipsa universitate et singulis ipsius in futurum et michi notario infra scripto, stipulanti et recipienti

Page 48

loco, vice et nomine dicte universitatis et singulorum ejusdem et ex ipsa vel ex ipsis descendentibus, et dictis consulibus et eorum ordinio litem vel controversiam dicte universitati nec singulis ejusdem, nec ex ipsa vel ipsis descendibus, nec dictis consulibus nec eorum ordinio ratione dictarum terrarum in solidum vel in parte de dictis terris ullo tempore non inferre nec inferenti consentire set dictas terras in solidum et in parte ,ab omni persona et universitate legitime defendere ; et quod si aliquo tempore lis seu questio vel controversia per libelli oblationem vel alio quocumque modo dicte universitati vel singulis ejusdem. et ex ipsa vel ipsis descendentibus in futurum, et dictis consulibus de dictis terris aut aliqua parte ipsarum aliqua occasions moveretur, ipsam litem seu questionem vel controversiam et omnem causam, quandocumque et quocienscumque dicto Bernardo Galterii denunciatum fuerit, in se suscipere et in eadem causa et in ipsius rei defentione se offerre, et in causa vel causis tam principalibus quam appellationum sistere usque ad finem omnibus suis expensis. Quod si non faceret, et pro dictis terris delendendis, aut aliqua parte ipsarum, dicta universitas, seu singuli ejusdem, vel consules in tantum quantum ipsam universitatem, seu singulos ejusdem vel consules in tantum quantum ipsam univertatem seu singulos ejusdem vel dictos consules tangent in antea seu tangere poterunt in futurum, dampnum iliquod paterentur, seu expensas aliquas facerent in judicio sive extra, ipsum dampnum et expensas in integrum restituera seu etiam emendare teneatur,

Page 49

sive terre essent evicte, sive non. Et si forte predicte terre essent evicte aut aliqua pars ipsarum, tantumdem de terra equipollentem emendare vel extimationem ejusdem. Et hoc quia ? inter ipsum Bernardum Galterii, ex una parte, et me notarium infra scriptum, stipulantem et recepientem loco, vice et nomine dicte universitatis et singulorum ejusdem, et dictos consules, ex altera, sic actum extitit et conventum. Et predicta omnia et singula dictus Bernardus Galterii mandavit et promisit tenere et servare et non contra facere vel venire in solidum nec in parte, per se vel personam seu personas interpositam seu interpositas, de jure nec de facto aliquo tempore ullo modo, sub obligatione omnium bonorum suorurn et omni renuntiatione et cautela. Insuper fuit ibi dictum quod tota illa terra inculta que est intus dictas cadraginta cartonatas terre debet per dictam universitatem, seu singulos ejusdem, vel per dictos consules, vel per illos qui eam tenebunt, infra tres annos proxime computandos, a die hujus confecti instrumenti extirpari, seu redigi ad culturam. Et si forte extirpata seu ad culturam redacta non fuerit, quod dent et dare tencantur dicto Bernardo Galterii et ejus ordinio, de quolibet arpento inculto predicte terre, secundum magis et minus, tantum de blado in garba vel in grano, ad ejus electionem, in eisdem terris tantum quantum de alio arpento culto de dictis terris ratione septime partis ad dictum Bernardum Galterii, seu ejus ordinio, deveniret. Actum fuit hoc apud Bellummontem, undecimo die exitus mensis Julii, feria septima, anno ab incarnatione domini millesimo ducentesimo octuagesimo

 

Page précédente   Menu       Page suivante

Site généré avec le CMS UTOPIA développé par In-Cité Solution pour le CDG82 dans le cadre du PRAi