Accueil  >Cartulaire > Cartulaire page par page > Page 50 à 59

LE CARTULAIRE

Page 50

quinto, regnante Philippo rege Francorum , Bertrando episcopo Tholosono. Hujus rei sunt testes magister Geraldus de Boria ; et Petrus de Bico ; Guillermus Pinthoerii; Vitalis de Castilione ; Johannes de Chalo, faber; et Constantinus Faber, qui, sunt de Bellomonte; et Servinus de Pinolibus, publicus notarius Vauri, qui, de concensu dictorum Bernardi Galterii et consulum et ad requisitionem eorumdem, cartam istam scripsit.
XI
DONATION ou bail emphytéotique par Bernard Galtier de Cumont, damoiseau, aux consuls et à la communauté de Beaumont, de dix cartonats de terre dans le décimaire de Saint-Cyrice de Cumont ou dans un autre lieu, au choix des consuls, qu'il s'oblige à leur remettre au jour de la prochaine fête de la Nativité de la SainteVierge, sous les mêmes clauses et conditions stipulées dans l'acte qui précède; et au cas où Bernard Galtier se refuserait à livrer ces dix cartonats de terre, Montasin d'Argumbat, damoiseau, intervenant audit acte, s'engage à donner aux consuls, à l'époque ci-dessus fixée, une contenance à prendre sur ses possessions d'Argumbat (Le château des seigneurs d'Argumbat était situé à trois kilomètres au nord de Beaumont), sous peine d'une amende de 50 livres tournois qu'il paiera au Roi.

21 JUILLET 1285
Aisso es den Bernatz Gautier donzel. Noverint universi presentes pariter et futuri, quod Bernardus Galterii de Cuquomonte, domicellus, sua certa et gratuita voluntate liberoque arbitrio, pro se et suo ordinio presenti et futuro promisit et mandavit firma stipulations dare et concedere in emphiteosim Petro de Broa, et Johanni Frommagge, et Vitali Daude, et Bernardo de Miravello, et Martino de Sancto Johanne, et Nycholao Sarralherii, consulibus Bellimontis, ibi presentibus et recipientibus pro se ipsis et eorum ordinio et universitati Bellimontis, et singulis dicte universitatis, et michi notario infra scripto, stipulanti loco, vice et nomine dicte universitatis et singulorum universitatis predicte et eorum ordinio, decem cartonatas terre hinc ad primum veniens festum Nativitatis Beate Marie, sine dilatione quacumque ad requisitionem consulum predictorum in decimario Sancti Ciricii de Cuquomonte, vel in alio loco ita bono, quod dicti consules se teneant nomine sui et universitatis et singulorum dicte universitatis pro bene paccatis et contentis, que decem cartonate dicte terre remanserunt ad dandum et concedendum in emphyteosim dictis consulibus et 

Page 51

universitati predicte Bellimontis de illis quinquaginta cartonatis terre, quas dictis consulibus et universitati predicte ex pacto inter eos inhito in emphyteosim contendere debebatur, ibi fuit dictum. Cum idem Bernardus Galterii de predictis quinquaginta cartonatis terre quadraginta cartonatas dederit et concesserit dictis consulibus et universitati predicte in emphyteosim ad septimam partem ut in quodam instrumento publico dicte concessionis manu mei notarii infra scripti plenius continetur ; promisitque nichilominus idem Bernardus Galterii dictas decem cartonatas terre, sub modo et forma et conditionibus quibus cadraginta cartonatas eis dedit et concessit in emphyteosim sine diffugio dare et concedere infra diem superius in presenti instrumento apositam, ad requisitionem dictorum consulum, ut est dictum, non obstante quodam publico instrumento quod recepit Bernardus de Montanhollo, publicus notarius Bellimontis, in quo continetur quod predicti consules nominibus quibus supra se tenent pro bene paccatis et contentis de dictis quinquaginta cartonatis dicte terre, quas eis ex pacto debebat in emphyteosim concedere sive dare, ut est dictum. Qui Bernardus Galterii renunciavit exceptioni non promisisse se dare et concedere in einphyteosim dictas terras dictis consulibus et universitati predicte, et doli et actioni in factum, et ob causam et sine causa et omni alii juris auxilio et beneficio per quod predicta vel aliquod predictorum posset venire in solidum vel in parte aliquo tempore ullo modo. Obligans se et sua sub omni renuntiatione et cautela, juravitque nichilominus dictus Bernardus Galterii super sancta Dei evangelia manu tacta, omnia et singula tenere, complere, servare

Page 52

et non contrafacere, vel venire de jure vel de facto seu ingenio aliquo tempore ullo modo. Et si forte contigeret quod dictus Bernardus Galterii predicta non compleret, ut est dictum, Montasinus de Argumbato, domicellus, mandavit et promisit firma stipulatione dictis consulibus ibi presentibus et recipientibus, pro se ipsis et eorum ordinio, et michi notario infra scripto stipulanti et recipienti, loco, vice et nomine universitatis predicte et singulorum ejusdem, dictas decem cartonatas terre de suis propriis quas ipse habet, tenet et possidet apud Argumbatum (Château situé dans la commune de Beaumont) a dicta die in antea dare in emphyteosim et concedere dictis consulibus Bellimontis et universitati dicti loci et singulis ejusdem sepedictis, et predicta promisit sub pena quinquaginta libris turonentium domino nostro regi applicanda et mihi notario infra scripto , stipulanti et recipienti nomine domini regis, si predicta ad requisitionem dictorum consulum non faceret. Actum fuit apud Bellummontem, undecimo die exitus mensis Julii, feria septima, anno domini millesimo ducentesimo octuagesimo quinto, regnante Philippo, rege Francorum; Bertrando, episcopo Tholosano. Hujus rei sunt testes : magister Geraldus de Boria, notarius Bellimontis; Petrus de Bico; Guillermus Pinthoerii; Vitalis de Castilione; Johannes de Chalo, faber; et Constantinus Fabri ; et Serninus de Pinolibus, publicus notarius Vauri, qui ad requisitionem predictorum consulum et Bernardi Galterii cartam istam scripsit.

XII
Sur la demande des consuls et avec leur consentement, Eustache de Beaumarchais, sénéchal de Toulouse et d'Albigeois, ordonne que tous ceux qui couperaient, sans la permission du propriétaire, les arbres ou leurs branches dans les Albarèdes (Lieux plantés de saules), dans les bois ou dans les Devèzes (Pâturages réservés et défendus), appartenant aux habitants de Beaumont, seraient condamnés à payer au roi des amendes plus ou moins fortes, suivant que les délits seraient commis pendant la nuit ou pendant le jour.

12 AOÛT 1293.
Aisso es la pena e la deffencios fayta contra aicels que talharan albars o de dias o de nuohtz.

Page 53

Noverint universi presentes pariter et normal futuri quod anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo tercio, die mercurii post festum Assumptionis Beate Marie Virginis, Arnaldus Fabri, Geraldus de Boria, notarius, Guiraldus Johannis, Johannes Barberii, Ramundus Ouelherii, et Arnaldus de Rivalibus, consules Bellimontis, constituti apud Bellummontem, in presentia nobilis viri domini Eustachii de Bellomarchesio, militis, senescallus Tholose et Albiensis; supplicaverunt eidem dornino senescullo quod cum plures tale essent facte cotidie in albaredis hominum dicti loci quod ipse dominus senescallus imponeret penam illis qui invenirentur in dictis talis faciendis quod dictus dominus senescallus ad eorum requisitionem et supplicationem dictorum consulum, de eorum consensu et voluntate, dixit, statuit et ordinavit quod quilibet homo seu femina qui inveniretur faciens talam in albaredis, videlicet quod scinderet aliquod albar alicujus hominis prope radicem, sine voluntate illius cujus erit, de die, domino nostro regi viginti solidos tholosanorum solvere teneatur; si vero de nocte inventus fuerit, sexaginta solidos thol. solvere teneatur. Si vero perticam frangerit seu scinderit a parte superiori, quinque solidos thol. dare solvere domino nostro regi teneatur. Item dixit et statuit et ordinavit dictus dominus senescallus quod quilibet habitans dicte ville Bellimontis possit facere et habere in suis terris propriis feudalibus nemus deffensum; et si aliquis inveniretur in dictis nemoribus seu deveziis scindendo de die sine voluntate illorum quorum erunt, XX sol. tol. Domino

Page 54

nostro regi solvere teneatur; et si de nocte inveniatur, LX sol. tol. dare et persolvere dicto domino nostro regi solvere teneatur. Et de omnibus predictis et singulis predictus dominus senescallus et predicti consules requisierunt me notarium quod facerem publicum instrumentum. Eadem die et hora quo supra; et regnante Philippo, rege Francorum, et Hugone, episcopo Tholosano. Hujus rei sunt testes : nobilis vir dominus Johannes de Longo Perio; dominus Johannes Archiepiscopus, miles; discretus vir magister Sicardus de Vauro, illustris regis Francie clericus; magister Stephanus de Scalquenquis, juris peritus; magister Petrus de Mota, canonicus Lectorensis; magister Guillermus Barta, notarius; et ego Guillermus de Arvezia, notarius Vauri et curie Bellimontis, qui hanc cartam scripsi.

XIII
ORDRE donné par Bernard Stivi, bayle royal de Beaumont, au crieur public, de publier au nom du Roi de France et de Mos. le Sénéchal de Toulouse, dans les rues de ladite ville, qu'il était interdit de prendre des lapins dans les clapiers, dans les tas de bois ou en autre lieu défendu , sous peine de 60 sols toulousains, si le délit était commis pendant le jour, et de la perte de la liberté et de la confiscation de ses biens contre celui qui chasserait pendant la nuit; ledit ordre suivi des lettres de Jean de Malo-Cochine. chevalier, seigneur de Blainville, Sénéchal de Toulouse et d'Albigeois, prescrivant cette proclamation (Dans ces lettres, la peine si ex - horbitante dont étaient menacés, par le bayle, ceux qui chasseraient les lapins pendant la nuit, n'est pas déterminée).

4 FEVRIER 1305
Aisso es la pena qui cassa conilhs (Lapins).
Noverint universi quod Bernardus Stivi , bajulus Bellimontis pro domino nostro rege Francie, recepta quadam litera venerabilis et discreti viri domini Johannis de Malo Cochino, senescalli Tholosani et Albiensis , cujus littere tenor inferius est incertus , precepit Vitali de Gurgite, preconi comuni ville Bellimontis predicti, ut preconizaret publice per dictam villam contenta in predictis litteris predicti domini senescalli ; qui Vitalis, preco communis dicti loci, preconizavit publice per dictam villam, ut moris est sic fieri in talibus, in hunc modum : « De part de nostre senhor Io Rey de Fransa e de Mossenhor Io senescalc de Tholosa , manda hom e fa assaber que negus hom per ardiment que aia, no sia arditz de cassar ni de pendre conilhs en autrui clapier, ni lenhier, ni en loc deffendut o claus, de dias , en pena de seyssanta soutz tholsas. Ni de noychtz en pena del cors et de laver (Sa fortune, littéralement du corps et et de l'avoir), si no o fazia am voluntat daquel

Page 55

de cui seria le clapier, ol lenhier, ol loc. » De qua preconizatione, dictus Bernardus Stivi, bajulus predictus, requisivit me, notarium infra scriptum, ut consulibus dicte ville facerem publicum instrumentum, et tradidit michi dictam literam, cujus tenor talis est : « Johannes de Malo Cochino, dominus Blaynville, miles, domini regis Francie senescallus Tholosanus et Albiensis, bajulo Bellimontis, salutem. Ad supplicationem consulum et plurium aliorum proborum hominum dicti loci, mandamus vobis quatinus in locis dicte ville, ut est fieri consuetum , preconizari publice faciatis ne quis cirogrillos (Lièvres et lapins) seu cuniculos venari présumant in claperiis, ligneriis, vel aliis locis deffensis bailivie nostre, nisi cum voluntate illius vel illorum cujus erunt claperii, lignaria, deffensus (sic) seu claperia antedicta , sub pena sexaginta solidorum tholosanorum, quam levare volumus a quibuscumque qui post hujusmodi preconizationem contrarium facere sint inventi. De qua preconizatione fieri faciatis publicum instrumentum.

« Datum apud Bellumontem, dominica post Epiphaniam Domini , anno ejus M° CCC° quinto, redditis litteris et C. »

Actum fuit hoc apud Bellummontem, quarta die introïtus mensis febroarii , regnante domino Philippo Francorum rege, sede Tholosana vacante. anno Domini M° CCC° quinto. Hujus rei sunt testes: Hugo Roguerii ; Bernardus de Vauro; Petrus de Agassaco ; Johannes de Sancto Andrea; et plures alii ; et ego Bernardus Boneti, publicus Bellimontis notarius, qui hanc cartam scripsi.

XIV
VIDIMUS par Yves de Laudunacho , juge ordinaire de Toulouse d'une ordonnance du Roi Philippe-le-Bel en date, à Béziers du vendredi avant les Cendres 1303 (7 février 1304) concernant l'administration de la justice, les fonctions du sénéchal, des juges et autres officiers, dans l'étendue de la sénéchaussée de Toulouse (Ce titre est imprimé dans le tome I, P.397 et suivantes des Ordonnances des rois de France).

24 MARS 1304.

A isso es la restz.

Page 56

Noverint universi quod nos Yvo de Laudunacho, legum doctor, clericus domini nostri regis Francie; judex ordinarius Tholose, custosque sigilli Senescallie et vicarie Tholose, vidimus, tenuimus, et de verbo ad verbum legimus quasdam patentes literas ipsius domini nostri regis, non viciatas, nec cancellatas, nec in aliqua parte sui abolitas, ejusque sigillo pendenti cereo sigillatas, prout prima facie apparebat. Quarum quidem literarum tenor talis est :

« Philippus, Dei gratia Francorum rex, universis presentes litteras inspecturis , salutem. Notum facimus quod nos dilectorum nostrorum universitatum, comitatum et incolarum Senescallie tholosane devotis supplicationibus, annuentes, ad eorum utilitatem et bonum publicum, ordinationes edidimus infra scriptas :
In primis, ordinamus quod senescallus noster Tholose et Albiensis assisias suas teneat in locis insignibus et melioribus ipsius Senescallie cum sibi visum fuerit expedire.

 « Item ordinamus quod dictus senescallus sub periculo suo eligat bonos servientes et officiales alios qui in personis propriis regant et exerceant officia eisdem commissa.

« Item quod idem senescallus faciat teneri assisias per judices in persona sua propria, prout utilitati patrie viderit expedire.

« Item certus numerus servientium instituatur in quolibet loco, quodque instituti non sufficientes amoveantur , et rémanentes ydonee caveant, prout in ordinatione nostra facta super hoc continetur.

« Item quod libri seu prothocolla notariarum mortuorum que non fuerint in publicam formam redacta, alii notario sufficienti et fideli loci ejusdem per dictum senescallum vel judicem ...

Page 57

... loci tradantur in formam publicam redigenda; ita tamem quod hujusmodi prothocolla de dicto loco non extrahant , nec pro confectione instrumenti plus recipiant quam notarius defunctus esset, si viveret, recepturus.

« Item quod notarii non faciant inquisitionem contra aliquem sine mandato senescalli vel judicis loci, preter in casibus in quibus mora expectandi esset dampnosa.

« Item ordinamus quod si aliquis acusator vel denunciator appareat et voluerit prossequi contra aliquem, quod nomen ejus in preventione ponatur , et si reperiatur calumpniator ad cognitionem senescalli vel judicis puniatur.

«  Item quod si aliquis aliquem fecerit in carcere detineri injuste, puniatur in expensis reddendis capto seu detento, et pro eo solvere prisonagium teneatur.

« Item quod sentencie late et ferende per consules senescallie predicte de causis de quibus constiterit senescallus, quod ad ipsos cognitio pertineat per bajulos et officiales nostros executioni debite demandentur, nisi per appellationem parcium suspendantur , vel alia legitima causa subsit.

« Item quod senescallus aut judices causas judicaturarum suarum de foro suo ubi audiri debent de jure vel consuetudine approbata non trahant alibi in subjectorum prejudicium, nisi hec fecerint justa de causa.

« Item ordinamus quod si aliquis expresse et ex certa scientia renunciaverit privilegio excercitus crucis nove bastide, seu quinquennalium judiciarum in ministerio debiti vel alterius contractus expressi , non possit extunc se juvare dicto privilegio vel excipere de eodem.

«  Item quod garnisiones in bonis alicujus debitoris non ponantur, nec obligatorum persone arrestentur pro debitis privatorum, set eorum bona ...

Page 58

venalia exponantur, de quibus satisfaciat creditoribus , nisi hoc ex conventione procederet debitoris.

« Item quod si aliquis conqueratur de aliquo cum publico ministerio in personali actione , quod debitor teneatur respondere rejecto libello , et quod causa audiatur de plano et absque strepitu judicario , dumtamen sit adeo modica quod summam quadraginta solidorum turonencium non excedat.

« Item ordinamus etiam quod Judei Senescallie Tholosane et Albiensis coram judice ordinario sub quo morantur conveniantur per anos et ani per eos in personalibus, realibus, civilibus et criminalibus actionibus, et super hiis jure communi regantur. « Item quod quando clamores fient de debitis, et debita erunt confessata, cis detur quindena, ut moris est, in majori parte Senescallie, quodque transacta quindena, clamor non levetur per bajulum priusquam satisfaciat de debito creditori.

« Item quod litteris vicarie tholosane continentibus mandatum extra vicariam nisi contineant requisitionem debitam, non pareatur, nec servientibus latoribus earumdem, nec dicti servientes possint auctoritate dicti mandati facere executionem, nisi in casu pertinente ad sigillum nostrum, vel nisi hoc faceret de mandato senescalli; et hoc idem servetur de alio quocumque officiali.

« Item quod in causa civili vel criminali, nulla fiat persone remissio per gentes nostras, extra loca et castra bajuliarum nostrarum ubi causa fuerit vel delictum commissum , preter in casibus in quibus de jure vel consuetudine patrie fuerit remissio ficienda.

« Item quod officiales nostri, notarii, servientes, et alii quicumque possidentes bona pro quibus est contribui consuctum, compellantur contribuera pro dictis bonis, sicut veteres possessores consueverunt, ...

Page 59

... et contribuant in locis ubi sunt dicta bona; et ad hec, per captionem bonorum compellantur, senescallo , judicibus vicarie et procuratoribus nostris stipendia nostra recipientibus dumtaxat exeptis.

« Item quod judices, notarii et alii officiales nostri super exactionibus vel sua mala administratione condempnati ex dolo vel malicia, ad publica officia extunc non admitantur.

« Ite quod pro feodis, que teneri consueverunt a nobilibus vel religiosis personis, burgensibus, vel aliis licet aliquo modo vel jure devoluta sint, ad dominos a quibus tenebantur in emphiteosim, pro quibus feodis possessores eorum contribuere consueverunt , domini possidentes ea aut quicumque alii in realibus contribuere compellantur, prout hactenus extitit contribui consuetum per eorum veteres possessores.

« Item quod judices ordinarii pretextu comissionum sibi factorum infra judicaturas suas per superiores ullum salarium recipiant a partibus, seu etiam levare presumant, set salario quod a nobis récipient sint contenti.

« Item quod comissarii judicum sive notarii ullum pro audiencia salarium levent seu exiguant a partibus, nisi scripturam suam seu pro scriptura, ita parum sicut levaret judex si presens esset , set suo scripture salario sint contenti.

« Item quod judices seu notarii nichil ad bursam suam levent a gentibus, seu exigant per interpositionem decreti , tamen notarii moderate recipiant pro scriptura.

« Item ordinamus quod senescallus, judices , bajuli et notarii bajuliarum , nichil de sigillo suo recipiant nec fraudem aliquam faciant super hoc, prout in ordinatione nostra continetur.

« Item quod senescallus vel judices non permitant fieri per bajulos, notarios, servientes, vel alios officiales, ...  

 

Page précédente   Menu       Page suivante

 

 

Site généré avec le CMS UTOPIA développé par In-Cité Solution pour le CDG82 dans le cadre du PRAi