Accueil  >Cartulaire > Cartulaire page par page > Page 70 à 79

LE CARTULAIRE

Page 70

Page 71

 

Page 76

 

 

 

 

 

 

Page 77


XVIII
ORDONNANCE concernant la police des marchés de Beaumont, les droits de place, la surveillance des divers corps de métiers de la ville, le mode de fabrication qu'ils doivent suivre, les peines dont seront frappés ceux qui s'en départiront, les prix des objets qu'ils fabriquent, les bénéfices qu'il leur est permis de faire, les traités d'apprentissage, etc.
Dans le premier paragraphe il est défendu aux vendeurs de chandelles, d'huile, de torches, de souliers, d'étoffes et autres marchandises, de les exposer en vente les dimanches et les jours des fêtes de Noël, de Pâques, de l'Ascension, de la Pentecôte, de la Fête-Dieu, des quatre fêtes de la Sainte-Vierge, de la Nativité de saint Jean Baptiste, de saint Pierre et de saint Paul; mais, dans ces jours, les choses comestibles pourront être vendues dans les boutiques fermées, dont la petite porte seule sera restée ouverte, le tout sous peine de XV sols toulousains d'amende, dont un tiers reviendra au roi, un tiers aux surveillants des marchés et à ceux qui auront dénoncé les délinquants, et un tiers aux consuls, pour être employé aux réparations des ponts, des fontaines, des mauvais pas et autres nécessités de la ville. - Les autres chapitres concernent les fabricants de chandelles, les presseurs d'huile, les apothicaires, les filateurs, les tisserands, les bouchers, les tripiers, les cordonniers, les pelletiers, les tondeurs de draps, les fourniers, les boulangers, les taverniers, les tailleurs, les hôteliers, les tuiliers, les forgerons, les chaudronniers, les bourreliers, les selliers, les revendeurs, les fileuses et les cardeurs.

Cette ordonnance est suivie d'un règlement relatif : 1° aux droits dus aux officiers chargés des encans sur le prix des objets vendus par leur ministère; 2° et aux salaires que les châtelains royaux ou les geôliers ont droit de réclamer pour chaque prisonnier dont la garde leur est confiée.


SANS DATE

HEC sunt ordinationes seu statuta omnium ministeriorum ville Bellimontis.
Super ministerio macellorum.

Primo quod nullus in dicta villa vendens vel tenens in dicta villa ad vendendum candelas cepi vel oleum, tortissia, lotulares, pannos aut mercaturas alias cujuscumque conditionis existant, sit ausus tenere, vendere temptorium ad vendendum in diebus dominicis, Nativitatis, Resurrectionis, Ascentionis, Pentecostes, Domini Corporis XPI et quatuor festivitatibus beate Marie Virginis, nativitatis beati Johannis Babtiste, beatorum Petri et Pauli apostolorum, et omnium, nisi essent res comestibiles et quod illas possint vendere in operatoriis clausis, aperto portanello operatorum; dum taxat, et si fuerint nundine, palam et publice in aperto, et hoc sub pena quinque solidorum tholosanorum, pro qualibet vice, amissionis rerum que vendentur.Cujus pene tertia pars domino nostro regi vel ejus bajulo, et alia tertia pars bajulis ministeriorum et denunciatoribus seu inventoribus contra facientium, et alia tertia pars reparatoribus poncium, foncium, malorum passuum, et aliorum priorum operum dicte ville ad dispositionem dictorum consulum qui nunc sunt, vel qui pro tempore fuerint in solidum applicetur.

De Candelis (Candeleris)

Item quod nullus sit ausus in dicta villa nec ejus pertinentiis, in candelis cepi, quas faciet sagimen, nec cepum nigrum vel combustum, nec cepum de nuptiis, nec confrateris, nec alium cepum, nec fuzes, neque cineres cum cepo bono et legali immistere, nec aliam pravam mixturam facere in eodem, nec mulhare mecam cum nigro cepo, sed facere et continuare de dicto bono cepo et quod dicta mequa sit medietas de alqueto et alia medietas de boto, et qui ...

Page 78

contra fecerit, solvat nomine pene quinque solidos turonenses pro qualibet vice, et amitat dictas candelas que comburantur vel pauperibus erogentur, et dividantur dicti quinque solidos turonenses prout superius continetur.

Item quod nullus candelerius seu candeleria sit ausus fundere cepum imfra vallata dicte ville in pena quinque solidorum turonensium pro qualibet vice, modo quo supra dictum est dividendos.

Item quod omnes olierii, vel tenentes oleum ad vendendum, teneantur facere et extrahere de nucibus bonum et sufficiens oleum absque aliqua prava mixtura, et qui contra fecerit perdat oleum si apareat quod dictum olcum fuerit falsificatum, et quod dictum oleum falsum amore Dei pauperibus erogetur vel effundatur ad cognitionem et dispositionem bajuli dicti loci, consulum predictorum, vel deputandorum ab eis, et nomine pene solvat pro qualibet vice quinque solidos tolz. dividendos per modum antedictum. De Olieriis.

Item quod nullus trulherius sit ausus de nogatis emptis vel suis propriis retrotrahere oleum nec reducere ad torcular sub pena quinque solidorum tolosanorum modo predicto dividendorum pro qualibet vice, et nichilhominus quod perdat oleum quod detur aut effundatur ad cognitionem bajuli, consulum predictorum vel deputandorum abeis.

Item quod nullus dicti ministerii sit ausus commistere oleum racentem seu antiquum, nec oleum de nucibus amaris factum cum oleo dulci et bono seu ex bonis nucibus facto, sed tale oleum ad partem vendatur, et quod venditor teneatur exprimere emptoribus amaritudinem vel rancitatem seu antiquitatem, et statum dicti olei faciendo melius forum quam de bono, et qui contra fecerit perdat oleum ut supra, et solvat quinque solidos tolosanos nomine pene pro qualibet vice dividendos ut supra.

Item quod si contingat quod aliquis olierius vel revenditor e...

Page 79

... meret oleum vel nucleos, vel aliquis burgensis vel habitator ville predicte esset presens in venditione vel ponderatione, posset habere de nucleis vel oleo si voluerit eodem precio quo olierius seu revenditor haberet, nisi dictus olierius vel revenditor primo emisset et solvisset precium, et ad hoc compellatur emptor talis sub exactione pene supra proxime scripto.

Item quod nullus olierius seu revenditor dicte ville audeat vendere nec mensurare oleum nucum cum mensura cum qua oleum olivorum vel aliud oleum fuerit mensuratum, sed in quolibet oleo speciales mensuras teneant bene mundas et pulcras et absque rubigine, sive crassa, et dictas mensuras lavent et excurent de XV in XV diebus ad minus, et qui contra fecerit pro qualibet vice solvat duodecim denarios tolosanos nomine pene dividendos ut supra.

Item quod si quintale olei nucum olivarum bonum et bene merchans vendatur precio X solidorum tolosanorum, tunc olierius vel revenditor lucretur in libra olei unum denarium turonensem dumtaxat, et si venderetur ultra usque ad summam decem et septem solidorum tholosanorum tot idem, et si venderetur ultra ad summam viginti sex solidorum tolosanorum videlicet de dictis XVII solidis tolosanis usque ad XXVI lucretur tres pictas in libra dumtaxat olei, et si venderetur ultra XXVI solidos tolosanos lucretur in libra olci unum denarium tolosanum dumtaxat, et sic secundum magis et minus ad cognitionem et ordinationem bajuli dictorum consulum vel deputandorum ab eis ; et qui contra fecerit solvat pro qualibet vice nomine pene XII denarios tolosanos dividendos ut supra.

Item quod si quintale cepi vendatur precio decem solidorum tolosanorum et ultra usque ad summam XIII solidorum tolosanorum, vendatur libra candelarum precio duorum denarium tolosanorum, et si venderetur ultra summam XIII solidorum tolosanorum usque viginti, vendatur libra candelarum V turonensium, et si ultra summan XXti solidorum tolosanorum venderetur quintale cepi usque ad summam XXti sex solidos tolosanos, vendatur libra candelarum precio VII turonensium parvorum, et ...

 

Page précédente   Menu       Page suivante

 

 

Site généré avec le CMS UTOPIA développé par In-Cité Solution pour le CDG82 dans le cadre du PRAi