Accueil  >Cartulaire > Cartulaire page par page > Page 80 à 89

LE CARTULAIRE

 Page 80

.. sit secundum magis et minus, ad cognitionem et arbitrium dictorum bajuli consulum vel deputandorum ab eis; et qui contra fecerit, pro qualibet vice solvat nomine pene XII denarios tolosanos dividendos ut supra. De Ypothecariis ( Pour Apothecariis) cere.

Sequitur de Ypothecariis. - Item quod nullus ypothecarius vel alia persona sit ausus ponere vel alias miscere in opere cere et torciorum, candelarum vel cercorum rozinam, cepum, oleum nec alium liquorem sed totum opus sit bone cere et bene merchantis , et qui contra fecerit perdat opus quod comburatur in platea communi dicte ville vel pauperibus dividatur ad cognitionem et ordinationem dicti bajuli, consulum vel deputandorum ab eis, et ultra hoc solvat nomine pene quinque solidos tolosanos pro qualibet vice dividendos ut supra.

Item quod nullus dicti ministerii sit ausus ponere in cereis candelis vel tortissiis ceram pastatam, sed bonam ceram et marchantem ponat in dicto opere ; et quod talis sit intus sicud extra et quod non ponatur candelerium seu pabili in dictis tortissiis cereis, vel candelis, nisi juxta mercham que ordinabitur et destinabitur in domo seu operatorio communi (Halle) consulum dicte ville et primo dictum candelum seu pabili sit balneatum in bona cera veteri vel nova et non in alio liquore; et qui contra fecerit perdat opus et ordinetur ut supra et solvat plus pro qualibet vice nomine pene V solidos turonenses dividendos ut supra.

Item quod in cera viridi ex qua capita cereorum, tortissiorum vel candelarum unguntur, non ponatur alia mixtura nisi dumtaxat viridicum, nec in ipsis tortissiis seu candelis fiat alia pictura nec teneantur ad vendendum, et qui contra fecerit solvat nomine pene, tosciens quosciens contrafecerit, duodecim denarios tolosanos dividendos ut supra.

Item quod nullus dicti ministerii sit ausus facere opus de cera ad instantiam alicujus extra mercham ordinatam nec ponere aliquam pravam mixturam, nisi ille qui faceret fieri ad ...

Page 81

.. suos proprios usus vellet et quod tunc fiat de voluntate dictorum bajuli, consulum vel deputandorum ab eis; et qui contra fecerit perdat opus et ordinetur ut supra, ut ultra hoc solvat nomine pene pro qualibet vice quinque solidos turonenses dividendes ut supra.

Item quod nullus dicti ministerii sit ausus vendere aliquod opus cere vel coffimentorum alicui mercerio extraneo vel privato causa revelidendi, donec illud opus visum fuerit per dictos consules qui nunc sunt, vel pro tempore fuerint, aut deputandis, et qui contra fecerit, licet sit bonum opus, solvat pro qualibet vice nomine pene V solidos tolosanos modo quo supra dictum est dividendum, et si opus insufficiens fuerit, perdat illud et ordinetur prout superius extitit declaratum.

Item quod si aliquis inveniatur tenendo averium de pes (Pour Averium ponderis, toute sorte de marchandise qui se vend au poids) quod illud teneat bene mundatum et purgatum et quod non sit humidum, et qui contra fecerit solvat pro qualibet libra inmunda vel humida nomine pene duos denarios tolosanos, modo quo supra dictum est, dividendum, et quod illud averium de pes teneatur mundare et preparare ad cognitionem consulum predictorum seu deputandorum ab eis et quod ipsi bajuli et consules vel deputandi ab eis possint compellere mercatores extraneos ad gorbelandum averia ante dicta et tenere bona et sufficientia ad vendendum sub pena supra proxime expressata et modo predicto exsolvenda pro qualibet vice.

Item quod si quis repperiatur tenens pravum saffranum, ubi sit encaramatura vel alia prava mixtura, perdat illud saffranum et comburatur in platea communi ville predicte, et ultra hoc solvat nomine pene XII denarios tholosanos tosciens quosciens contrafecerit modo quo supra dictum est dividendos. Verum tamen si alias dictum saffranum esset bonum, licet esset humidum, illa tunc non teneatur solvere nisi XII denarios tolosanos pro pena pro qualibet libra dividendos modo predicto et quod teneatur sicare dictum saffranum ad cognitionem bajuli, consulum predictorum vel deputandorum ab eis.

Item quod si aliquis juvenis conductus cum aliquo magistro averii de pes seu ypothecario recipiens solidatam, non sit ausus ...

Page 82

recedere a suo magistro donec tempus collogii compleverit cum eodem, nisi hoc fecerit de licentia et voluntate magistri sui predicti vel ob culpam ejusdem magistri, et si contra fecerit, perdat suam solidatam seu salarium si quod debeatur eidem vel si receperit; tantumdem et si in aliquo opere dampnificaverit magistrum suum resayziat dampnum dicto suo magistro ad cognitionem curie domini judicis Verduni.

Item quod nullus juvenis aprenticinus seu addicens ministerium quodcumque, dans solidatam vel bladum vel vinum suo magistro, causa addicendi suum ministerium, sit ausus decedere a dicto suo magistro ante tempus collogii et donec illud compleverit, et si contra fecerit, solvat suo magistro totum illud quod sibi promiserat ac si suum tempus complevisset et ulterius dampnum resayziat dicto suo magistro ad cognitionem curie domini judicis Verduni, nisi hoc tamen fieret culpa dicti sui magistri vel de ejus voluntate.

Item quod nullus minister seu magister alicujus ministerii in dicta villa sit ausus conducere nec alias subtrahere alteri magistro mincipium seu juvenem ut recedat ab ipso magistro pendenti collogio cum primo magistro, nec alias ipsum sollicitare ut exeat ab eodem nisi hoc fecerit de voluntate et licentia primi magistri; et qui contrafecerit, videlicet dictus juvenis addicens et subtrahens, quilibet solvat nomine pene pro qualibet vice decem solidos tholosanos dividendos ut superius declaratum, et quod dictus juvenis compellatur ad reddedum cum dicto suo primo magistro ad complendum tempus seu collogii antedicti ad cognitionem curie domini judicis Verduni.

Item quod omnes magistri et ministrales cujuscumque ministerii in principio cum collocabuntur discipulos suos, teneantur significare et legifacere eisdem discipulis statuta predicta dictos discipulos tangentia ad fines predictorum statutorum ignorantiam pretendere nequeant seu etiam allegare, et hoc in pena quinque solidos tolosanos pro qualibet vice modo quo supra dictum est dividenda.

Item quod quicumque ypothecarius dicte ville teneatur transcribere in suis libris seu papiris receptas quas recipient a medicis super ysoropis, lectuariis et aliis rebus medicinalibus que infirmis et aliis personis dantur et ministrantur, et quod illa

Page 83

medicinalia faciant bene et legitime sine fraude, de bonis et legitimis coffimentis, et si de precio non possent convenire cum emptoribus dictorum coffimentorum, illo casu recepta videatur per dictos consules vel deputandos ab eis et ypotecarius teneatur jurare in manibus eorum si res contente in dicta recepta bene et legitime posite fuerint in coffimento predicto, et hoc facto, dicti consules vel deputandis ab eis possint cognoscere de valore coffimenti predicti, et qui predicta non servarit vel contra fecerit solvat proqualibet vice nomine pene quinque solidos tholosanos dividendes per modum predictum.

Item quod nullus ypothecarius sit ausus ponere in pinhonato, gingibrato vel aliis speciebus aut coffimentis mundis amidonum, farinam vel aliam pravam et inconvenientem mixturam nisi prout est consuetum ponere legitime in coffimentis predictis; et qui contrafecerit perdat opus quod pauperibus erogetur, et ultra hoc, solvat pro qualibet vice nomine pene XII denarios tolosanos dividendos modo quo superius est expressum.

Item quod nullus ypothecarius dicte ville de cetero faciat tortisia cere nisi faciat in eisdem mercham suam propriam ad finem quod possit cognosci qui fecerit dicta tortissia et puniri de dolo si quod comiserit; et qui contra fecerit solvat pro qualibet vice nomine pene XII denarios tholosanos modo quo supra dividendos.

Item quod quicumque magister, cujuscumque ministerii sit, teneatur doccre fideliter et sine fraude discipulos suos ministerium suum quamdiu fuerit cum eodem in colloquio, et si repperiretur fieri in contrarium discipulis, seu discipulo non teneatur sibi solvere solidatam sibi promissam, nisi ad cognitionem curie domini judicis Verduni, et ultra hoc solvat plus pro pena decem solidos tolosanos pro qualibet vice dividendos modo quo supra.

De Filaturis.

Super filatura. - Item quod quelibet mulier seu filanderia teneatur filare omnes tramas et stamina que eis tradite fuerint ad filandum bene et fideliter et dicte trame et stamina sint bene et equaliter filate et stante staminis et tramarum sint unenque et tales intus sicut extra; et qui contra fecerit solvat

Page 84

pro qualibet libra unum denarium tolosanum pro qualibet vice nomine pene dividendos ut supra, et nichilominus resayziat damnum passo ad cognitionem bajuli, dictorum consulum vel deputandorum ab eis.

Item quod nullus lanasserius seu lanasseria dicte ville sit ausus nec ausa mesclare pelatam anhizium, nec bezanhizium, nec bestritum, nec borram cum lana magenca sed quod quodlibet genus lanarum arquegetur per se ad partem, et quod omnes arqueiatores lane teneantur jurare quod in ipsi non mesclabunt nec facient mesclam cum eorum arcu aliquo modo de predictis lanis, sed quod quilibet lanam arqueiabunt per se ad partem, et si videbant aliquem contrafacientem revelabunt dictis consulibus vel deputandis ab eis, et qui contra faciet solvat pro qualibet vice videlicet arqueiator nomine pene V solidos turonenses et dominus seu domina dicte lane tot idem modo quo supra dictum est dividendos, et dominus seu domina quod perdat lanam que pauperibus erogetur vel comburatur ad cognitionem dictorum bajuli et consulum vel deputandorum ab eis.

Item quod nullus lanasserius seu lanasseria dicte ville sit ausus seu ausa tradere lanam alicui arquieatori, nec aliquis arqueiator recipere donec costet dictum arqueiatorem jurasse de tenendo et servando ordinationes predictas et denunciando contra facientes; et qui contra fecerit, solvat nomine pene pro qualibet vice duodecim denarios tolosanos modo quo supra dividendos.

Item quod nullus lanasserius seu lanasseria, aut mercator sit ausus mesclare cum lana magenca pelatam anhizium seu bezanhizium, nec bestucum, nec borram, sed quod quelibet lana ad vendendum per se teneatur ad partem et vendatur precio competenti et pro tali qualis erit ; et si contra fecerit bona vendatur et tradatur precio quo terior lana vendatur, et ultra hoc nomine pene solvat duodecim denarios tolosanos pro qualibet vice modo quo supra dictum est dividendos.

Item quod quicumque lanasserius seu lanasseria, vel mercator, teneatur vendere bonam lanam siccam et bene merchantem videlicet

Page 85

quamlibet lanam per se prout supra dictum est ; et qui contra fecerit, solvat pro qualibet vice duodecim denarios tolosanos modo quo supra dictum est dividendos et ulterius teneatur desiccare lanam ad cognitionem dictorum bajuli et colisulum vel deputandorum ab eis.

Item quod si aliquis volebat facere ad opus suum et familie sue et non causa vendendi pannos lane sibi, liceat mesclare lanam ad votum suum, dum tamen hoc faciat de voluntate et licentia dictorum consulum vel deputandorum ab eis, et si de panno sic facto aliquid restaret, ita quod ille qui illud fecerit non retineret totum pro necessitate sua, possit illud vendere pro tali qualis erit et teneatur signifficare emptoribus conditionem panni predicti et qui contra fecerit perdat pannum qui comburatur vel pauperibus erogetur ad cognitionem dictorum consulum vel deputandorum ab eis, et ultra hoc, solvat pro qualibet vice, nomine pene, V solidos turonenses modo quo supra dividendos.

De Textoribus.

De Textoribus.

Item Item quod pexe seu pexen duodecimus tertius decimus et de tribus calquis habeat octo palmos (Pan, longueur de la main, il en faut 4 1/2 au mètre. – La canne se composait de 9 pans ou de 8 pans.) in longitudine et pannus in eodem pexine factus totidem in amplo et decem et septem cannas et mediam in longitudine ad minus, et pannus ponderet triginta octo librarum lane grosse ad minus, et si deficiebat media libra nichil pro pena solvatur, et si defficiebat una libra, solvat textor qui illud fecerit pro qualibet vice sex denarios tolosanos pro pena, et si ultra unam libram defficiebat, solvat pro qualibet libra XII denarios tolosanos et resayziat dampnum passo que pena dividantur ut supra.

Item quod in pexene ternerio quarto decimo, sexto decimo, decimo octavo, et vicessimo primo ponderet parinus in XIIIIor, XXXIIIIor libras, in XVI, XXXVI in XVIII°, XXXVIII°; et in vicessimo primo XL libras lane prime ad minus

Page 86

et XIIII pexen habeat in logo octo palmos cum dimidio, et pannus in eodem factus tot idem in amplo et a longo ut supra, et pexen XVIus habeat novem palmos longitudinis, et pannos factos in eodem tot idem de amplo et de longo ut supra et pexen XVIII habeat noven palmos cum dimidio in longitudine et pannus ibidem factus tot idem de amplo et de longo ut supra; et pexen vicessimus primus habeat in longitudine decem palmos et pannus ibidem factus habeat totidem in amplo et in longo ut supra; et qui contra fecerit solvat textor nomine pene pro qualibet pecia duodecim denarios tolosanos; et ille vel illa cujus erit pannus V solidos tolosanos dividendos ut supra.

Item pexen quartus decimus, XVIIus, XVIIIus, de quatuor calquis habeat; quartus decimus in amplo novem palmos in longitudine et pannus ibidem factus tot idem in amplo et longo ut supra et XVIus pexen habeat novem palmos cum dimidio in longitudine et pannus ibidem factus tot idem in amplo et de longo ut supra et pexen XVIII habeat in longitudine decem palmos et pannus ibidem factus totidem in amplo et de longo ut supra, et qui contra fecerit, solvat penas prout supra proxime est declaratum et modo quo supra.

Item quod nullus textor audeat tenere nec facere fieri pexen XV, XVII, et quod quilibet faciat signum suum in pannis quos faciet ; et qui contra faciet, solvat pro qualibet vice repperiretur contrarium facere nomine pene XII denarios tholosanos solvendos ut supra.

Item quod nullus textor audeat ducere lissam vacuam nisi per unum tornum et quod intus panno non sint nisi octo vel novem lisse ad minus; et qui contra fecerit solvat pro qualibet vice sex denarios tolosanos modo quo supra solvendos.

Item quod quicumque textor teneatur supra pexen suum facere

Page 87

de rubeo vel blavo vel alio colore quo magis voluerit, tot signa quot erunt ligitive in pexine; et si contra fecerit, solvat pro qualibet pexine XII denarios tholosanos solvendos ut supra.

Item quod nullus textor dum faciet texturam suam in toto panno ducere docham fractam seu ruptam; et si contra fecerit, solvat nomine pene pro qualibet docha unum denarium tolosanum solvendum ut supra.

Item quod nullus textor audeat ducere dum faciet texturam ultra duas puas(?) vacuas; et qui contra fecerit solvat nomine pene sex denarios tholosanos ut supra.

Item quod nullus textor audeat facere texturam de lana mixta, videlicet de lana bona cum prava sed quod de qualibet lana faciat unum pannum secundum genus lanarum prout superius de ipsis lanis est superius declaratum et si forte propter deffectum bone lane opportebat ponere de alia lana, tunc tempus textor ponat tres dochas de blavo vel rubeo vel alio colore divisso, ita quod poscit cognosci pravitas panni.

Item quod textores seu textrices linorum et caneparum teneantur habere et tenere bonos et legales pexines et personis pro quibus facient pannos explicare longitudinem pexinis in principio legitime sine fraude et quod ex tunc non faciat pannum in alio pexine majoris vel minoris nisi in declarato nisi hoc faceret de voluntate et licentia volentis facere pannum in alio pexine nisi in declarato ; et qui contra fecerit, solvat pro qualibet vice XII denarios tolosanos dividendos ut supra , et quod satisfaciat dampnum passo.

Page 88

Item quod quicumque textor lane teneatur reddere pannum textum sub tali pondere quo lanam vel filassam receperit ; et si forte de panno megerio defficiebat una libra et de primo panno lane media libra, nichil solvat pro pena nec ad restitutionem aliquam teneatur; et qui contra fecerit, solvat pro qualibet vice nomine pene XII denarios tolosanos dividendos ut supra, et ultra hoc, resayziat dampnum passo.

Item quod quicumque textor teneatur incontinenti reddere mercatoribus vel aliis personis pannos dum egesserit eosdem de telerio, dum tamen non fuerit de necessitate legitima impeditus et non ponat dictos pannos nec tramas in loco humido ad finem quod magis ponderent ; et qui contra fecerit, solvat pro qualibet pecia panni pro qualibet vice nomine pene XII denarios tolosanos dividendos ut supra.

De ministerio Macellariorum.

Item quod nullus carnifficum seu macellariorum dicte ville in macellis destinatis in dicta villa ad vendendum bonas carnes, sit ausus vendere carnes ovium colhardonum nec carnes bovinas sine medula, nec carnes porcorum leprosorum, nec de troia, nec alias carnes corruptas aut de nogato linosio aut alterius pastus indebiti; et si contra fecerit, solvat pro qualibet vice Ve solidos tolosanos dividendos ut supra et perdat carnes que pauperibus erogentur si sine periculo comedi possent, alias comburantur; et si forte porcus appareret sanus in linga et infra corpus esset leprosus, carnes talis porci vendantur in una banqua in loco basso ad partem et quod venditor teneatur revelare emptoribus infirmitatem predictam

Page 89

in et sub pena quinque solidorum tolosanorum pro qualibet vice solvendos ut supra et perdat carnes que pauperibus erogentur.

Item quod nullus carniffex sit ausus tenere ab introitu mensis madii usque ad ultimam diem mensis octobris carnis in macellis bonis ad vendendum ultra duos dies, videlicet quod a die qua animal fuerit interfectum, non teneant carnes ejus ad vendendum in bonis macellis ultra spacium duorum dierum, sed ad partem in banquis bassis ex tunc tales carnes vendantur et venditor teneatur signifficare emptoribus tempus mortis animalis cujus fuerint dicte carnes; et qui contra fecerit, solvat nomine pene pro qualibet vice quinque solidos turonenses solvendos ut supra et quod perdat carnes que amore dei pauperibus erogentur si possent comedi sine periculo , alioquin comburantur ad arbitrium dictorum bajuli consulum vel deputandorum ab eis.

Item quod nullus carnifex seu macellarius sit ausus vendere carnes donec precium animalis cujus carnes vendere voluerint, signifficaverint legitime sine fraude dictis consulibus vel deputandis ab eis et quod non lucretur nisi unum denarium tolosanum pro solido monete curentis; et qui contra fecerit, solvat pro qualibet vice nomine pene duorum solidorum unum denarium tolosanum monete curentis dividendos ut supra.

Item quod nullus venditor carnium salsarum sit ausus vendere carnes de troia, nec leprosas cum aliis bonis carnibus salsis sed ad partem in loco destinato seu destinando et quod teneantur revelare emptoribus conditionem carnium predictarum; et qui contra fecerit, solvat pro qualibet vice nomine pene quinque solidos tolosanos dividendos ut supra , et ultra hoc, perdat carnes que amore dei pauperibus erogentur.

Item quod nullus macellarius seu carnifex sit ausus interficere, nec excoriare animalia grossa ut puta boves et similia...

 

Page précédente   Menu       Page suivante

 

 

Site généré avec le CMS UTOPIA développé par In-Cité Solution pour le CDG82 dans le cadre du PRAi