Accueil  >Histoire > Cartulaire > Cartulaire page par page > Page 130 à 139

LE CARTULAIRE

Page 130

observantia ab antiquo observate. Item vidit in quodam regestro comunitatis dicti loci ubi per modum memorie descripta sunt documenta ejusdem unum capitulum Sive... (Manque dans le texte) item, sub verbis sequentibus descriptum : « Item un privilege de no metre vin stranhe en lo dit loc, et cetera » et vidit a tempore quo fuit habitator dicti loci Bellimontis observari et teneri per modum usus et consuetudinis quod non immittebantur vina extranea in eodem locum, et dum fiebat contrarium, confiscabatur vinum modo et forma contentis et expressatis in dictis litteris dicte comissionis, et audivit dici quod uno semel una pipa vini extranei fuit posita in eodem locum, et fuit per consules mandata portari ad plateam ejusdem loci; sed non recordatur de modo procedendi per dictos consules circa dispositionem dicte pipe vini.
Audivit autem dici ipse testis lo[quens], ut dixit communiter a tempore sue habitationis in eodem loco quod medietas dicti vini est applicandi dominio et alia medietas reparationibus dicti loci, subjungens ipse lo[quens] quod diversis vicibus vidit et audivit quod aliquis de habitatoribus dicti loci et recolit ipse lo[quens] de Anthonio d'Espiallo, habitatore dicti loci , qui fuerunt positi in processu quia imponebatur eis quod posuerant vinum extraneum infra dictum locum , sed de fine processum non recordatur usque quod aliqua confiscatio fuerit declarata.
Item interrogatus dictus loquens si vidit vel audivit quod aliquo casu permitteretur dictis habitatoribus ponere vinum extraneum infra dictum locum, dixit quod tempore Sterilitatis, ut audivit communiter dici in eodem loco, de licentia consulum et majoris et sanioris partis dictorum habitantium aliquociens permittebatur de aliquibus ex dictis habitantibus vina extranea infra dictum locum ponere; et recordatur ipse, ut dixit, quod tempore guerre comitis Armanhaci, ultimo defuncti, Petrus Blanci, mercator et habitator ejusdem loci, congregaverat certam quantitatem vinorum collectorum in loco de Mota et aliis locis circumvicinis in quibus ut dubitabat ipse Blanchi non poterant conservari propter dictam guerram, et obtinuit licentiam, ad preces ultimi abbatis Grandissilve, ejus fratris, quod illa posset ponere infra dictum locum, ne sibi deperirent, cum hac conditione quod infra eumdem locum illa non venderet nec expenderet an (Sens de ant) ferendi faceret et scit idem lo[quens], ut dixit, quod dicta vina fuerunt adportata in dicto monasterio Grandissilve; et dictus Blanchi habuit pro illis similem quantitatem vini ejusdem abbatis, quod collectum fuerat in territorio ejusdem loci, et dum fiebant querele contra aliquos habitatores quod in prejudicium dictorum privilegiorum,

Page 131

usus et consuetudinis ipsi introducerant vinum extraneum infra dictum locum, eorum deffensio erat quod hoc fecerant de licentia super hoc debite obtenta.
Plura non dixit.

Johannes de Bosco, oriundus et habitator loci de Bellomonte, etatis ut dixit quadraginta annorum seu circa, cujus bona valere asseruit quinque centum librarum et amplius, testis citatus, productus et juratus et diligenter examinatus per dictum dominum comissarium super contentis [in] preinsertis comissionalibus litteris, qui deposuit in loco Bellimontis die XIIIIta mensis junii, anno domini M° CCCC° LXX° VII°, et interrogatus, dixit se scire et verum esse quod, decem anni sunt elapsi seu circa, ipse testis loquens vidit quod fuit motum debatum inter consules dicti loci Bellimontis qui per tunc et nonnullos habitatores ejusdem loci Bellimontis, de quibus nesciret deponere, super eo quod dicti consules dicebant quod dicti habitatores, in prejudicium cujusdam privilegii, posuerant in eodem loco Bellimontis vina extranea et in alio territorio quam in territorio Bellimontis execreta, et peterent dictum vinum confiscari juxta et secundum tenorem dicti privilegii dictis consulibus et habitantibus dicti loci per dominum nostrum regem concessi, dictique habitatores dicerent contrarium, non debere confiscari cum alii habitatore, (D'autres habitants qu'eux.) preter quam ipsi in eodem loco vinum extraneum posuerant,. et quod lex debebat esse communis et cum a casu (Par exemple, ainsi.) venerabilis et circumspectus vir dominus Bertrandus de Sancto Petro, condam judex tunc judicature Verduni esset, in presenti villa Bellimontis, et in domo Petri de Lube condam, dicti consules dictos habitatores coram dicto domino judice Verduni venire et comparere fecerunt in eodem domo, ad discernen dum dictum debatum in tantum quod vidit ipse lo[quens] quod dicti consules tradiderunt et exhibuerunt dicto domino judici, ipso lo[quente] presente, et aliis habitatoribus ejusdem loci quadam patentes et apertas litteras regias in pergameno scriptas dictum privilegium, ut dicebant, continentes, quibus per dictun dorninum judicem receptis, dictus dominus judex ibidem in presentia ipsius loquentis et aliorum habitatorum dicti loci de verbo ad verbum perlegit et verbis romantiis explicavit.
Quibus perlectis per dictum dominum judicem, intellexit ipse loquens quod dicte littere erant et continebant narrativam quam continent littere dicte comissionis, itaquod rex in illis mandabat domino Senescallo Tholose et domino judici Verduni quibus dicte littere dirigebantur, et eorum cuilibet, ut eis constito, quod laborantia et agricultura principalis loci Bellimontis seu territorii consisteret in vineis, et quod major pars habitantium concordaret et consentiret ut...

Page 132

in dicto loco, prohiberetur omnibus et singulis in eodem loco ponere quam illa tantum modo excreta essent in vineis dicti loci Bellimontis.
Et recordatur quod in dictis litteris sive privilegio carebatur quod dictis comissariis constiterat de narratis in eisdem litteris, et propter hoc processerant ad interinationem earumdem, inhibendo omnibus et singulis habitatoribus dicti loci ne extunc auderent nec essent ausi immittere et ponere infra dictum locum vina extranea; et vidit ipse et reperit in archivis consulatus dicti loci unum librum papiri scriptum, in quo inter alia erat unum item sub verbis sequentibus: « Item un privilege de no mettre vin stranhe en lodit loc » et vidit quod a tempore quo fuit habitator dicti loci Bellimontis observari et teneri per modum usus et consuetudinis quod non immittebantur vina extranea in eumdem, et dum fiebat contrarium confiscabatur vinum modo et forma contentis et expressatis in dictis litteris dicte commissionis.
Et recordatur etiam ipse quod ad causam premissorum fuit etiam motum debatum inter consules dicti loci et Anthonium d'Espiallo, ejusdem loci, in tantum quod ipse habuit comparere coram domino Johanne Seguerii, tunc judice Verduni, qui ipsum loquentem super contentis in dictis litteris regiis sive privilegio interrogavit, tenendo dictum privilegium in suis manibus et secundum tenorem illius ipsum interrogando, et erat tenore et scriptum petgameni ut supra deposuit.
Interrogatus ipse idem testis lo[quens] cur et qua de causa idem judex ipsum deponere faciebat, dixit ex eo quod procurator regius sibi lo[quenti] et nonnullis aliis habitatoribus dicti loci imponebatur contra privilegium immisisse vinum extraneum in dictum locum Bellimontis et super illis deposuit, et interrogatus fuit quid ante et post fuit factum : dixit se nescire; ac tamen recordatur ipse lo[quens] quod dum fiebat contrarium, confiscabatur vinum modo et forma contentis et expressatis in dictis litteris dicte comissionis , et quod uno semel Petrus Anthonii de Arnaco, Bellimontis habitator , posuit et aportari fecit duas pipas vini extranei in dicto eodem loco, et fuit per consules mandata portari ad plateam communen dicti loci et ibi fuerunt disperse et elargite pauperibus et allis bibere volentibus.
Item fuit interrogatus dictus testis lo[quens] si vidit vel audivit quod aliquo casu permitteretur dictis habitantibus ponere vinum extraneum infra dictum locum : dixit quod tempore sterilitatis et de licentia consulum aliquociens permittebatur aliquibus ex dictis habitatoribus vina extranea vinum extraneum ponere infra dictum locum, et ipse lo[quens] tempore sui. consulatus cepiissime aliquibus habitantibus obtulit licentiam immittendi.
Plura non dixit.

Page 133

Ramundus Mangoni, oriundus et habitator loci de Bellomonte, etatis ut dixit quinquaginta septem annorum seu circa, cujus bona valere asseruit centum libras Turonensium parvorum et amplius, testis citatus, productus, juratus et diligenter examinatus super contentis in preinsertis comissionalibus litteris, qui deposuit in loco Bellimontis, die XIXa mensis junii, anno domini M° CCCC° LXX° VII° et interrogatus dixit quod anno quo computabatur domini M° CCCC° quadragesimo quinto, ipse testis lo[quens] fuit consul presentis ville Bellimontis et à post fuit etiam consul ejusdem ville per suptem vices et exeunte consule pluries et sepiissime visitavit documenta, consuetudines et privilegia ejusdem ville, et recordatur ipse lo[quens] quod inter alia documenta, privilegia et consuetudines, cepit et vidit in archivis ejusdem loci quasdam patentes et apertas regias in pargameno scriptas, cera crocea viridi coloris sigillatas, ut credit, impetratas pro parte consulum, scindici et habitatorum ejusdem ville, continentes, ut ipse lo[quens] pluries perlegit, privilegium ne aliquis habitator ejusdem ville esset ausus immittendi vinum extraneum in eodem locum Bellimontis in alio territorio preterquam in territorio ejusdem ville excretum, sub pena confiscationis vini, et illud privilegium a dicto tempore citra fuit in presenti ville Bellimontis observatum, excepto quod tempore sterilitatis quo adveniente poterant et licitum erat habitatoribus ejusdem ville vina extranea in dicto loco immittere, et recordatur quod uno anno fuit tanta sterilitatis in presenti villa Bellimontis quod non remanserunt vina in vineis ejusdem loci propter tempestatem que viguit dicto anno, et super hoc fuit tentum consilium, et consentiente procuratore regio, et ex deliberatione consilii quilibet habitator poterat immittere vina extranea in eodem loco pro eorum provisione solum et dumtaxat et pro dicto anno.
Ac tamen dixit quod vidit in regestro comunitatis dicte ville ubi per modum memorie descripta sunt documenta ejusdem unum item sub hiis verbis sequentibus descriptum : « Item un privaletge de no mettre vin st[r]ange en lodit loc. » et vidit, ut supra dictum est, observari et teneri per modum usus et colisuetudinis quod non immittebantur vina extranea in eodem locum , et dum fiebat contrarium, confiscabatur vinum modo et forma in litteris dicte comissionis.
Et vidit ipse lo[quens] quod Petrus Anthonii de Arnaco posuerat vinum extraneum in eodem loco, quod vinum videlicet, videre suo [faciebat] duas pipas, que fuerunt adportate de mandato consulum ejusdem loci Bellimontis et ibi dispersate gentium armorum que pro tunc eorum transitum per villam faciebant.
Audivit autem dici quod

Page 134

medietas vini est applicanda dominio et alia medietas reparationibus ville.
Dixit autem ipse testis lo[quens] quod inter ipsum testem loquentem tunc consulem et suos socios et Anthonium d'Espiallo, habitatorem ejusdem ville fuit motum debatum super eo quod in prejudicium ejusdem privilegii posuerat in eodem locum vinum extraneum- et recordatur quod dictus Anthonius d'Espiallo fuit ad instanciam procuratoris regii citatus coram venerabili viro domino Johanne Seguerii, tunc judice Verduni, coram quo ipse testis lo[quens] et sui socii dictum privilegium superius expressatum produxerunt et exhibuerunt, quo predicto et post aliquod tempus dictus judex Verduni processit ad confiscationeni vini quod idem d'Espiallo immitterat in eodem locum ; quod ex post de dicto vino fuit factum, dixit se non recordari ex eo quod ibidem fuit inhita guerra domini comitis Armanhaci et tanta tribulatio venit in presenti villa Bellimontis, quod dictum privilegium remansit in manibus dicti domini Johannis Feguerii [Seguerii] et a post non recuperaverunt, nec habere, nec recipere minime potuerunt.
Plura non dixit.

Dictus dominus comissarius, procedendo ad interinationem dictarum litterarum, pronuntiavit fore locum interinationis et pro quia sibi constitit per sufficientiam de contentis in dictis litteris, dictas litteras interinavit et interinando pronuntiavit quod a cetero et ab in anthea dicti habitatores non habeant immittere vinum nec vindemiam ante festum nec post festum beati Michaelis, exeptis de vindemiis de vineis que erunt in locis ubi non erit clausura sufficientia et precipue de Sancto Johanne, et illis qui erunt contribuabiles oneribus ville Bellimontis, inhibendo dictis habitatoribus ibidem presentibus et aliis absentibus in personis presentium quod a cetero non immittere habeant vinum nec vindemiam, nisi, ut dictum est, excepto Portarelli cui fuit data licentia ad vitam de vinea de Glatenchis, sub pena confiscationis vini et vindemie , medietatem domino nostro regi et monasterio et aliam ville pro reparationibus; et tempore sterilitatis, consules possunt dare licentiam immittendi vinum et vindemiam in eodem loco cum concilio et voluntate sanioris et majoris partis singulariorum et habitantium dicti loci Bellimontis.

Page 135

XXI

ACTE passé à Beaumont dans la maison abbatiale du monastère de Grandselve, dans lequel il est exposé par les Consuls à Louis de Narbonne, évêque de Vabres, abbé ou administrateur perpétuel de Grandselve, co-seigneur de Beaumont, que contrairement aux coutumes et privilèges de ladite ville, portant qu'aucun habitant n'aurait le droit de construire des maisons ou d'établir des clôtures dans le circuit des remparts de la ville, lesquels doivent avoir partout une largeur de douze palmes, l'abbé, en reconstruisant la maison abbatiale. a fait fermer le passage desdits remparts, ce qui porte un grand préjudice aux habitants et les empêche de jouir de leurs privilèges et libertés, à quoi il est répondu, par le seigneur abbé, qu'il n'a pas été dans son intention de contrevenir aux privilèges de la ville, qu'il veut, au contraire, que tous les habitants puissent passer sur le terrain fermé et ouvrir la porte de la clôture, qu'il a fait faire, lorsqu'ils le jugeront convenable, sauf pendant la nuit et en temps de guerre; ajoutant que les abbés, ses successeurs, ne pourront induire dudit acte rien qui puisse porter préjudice aux droits que les habitants tiennent de leurs coutumes.

27 AOUT 1504

In nomine domini, amen.
Noverint universi et singuli hoc presens publicum instrumentum inspecturi et audicturi, quod anno ab Incarnatione domini millesimo quingentesimo quarto, et die vicesima septima mensis augusti, illustrissimo principe et domino nostro domino Ludovico, Dei gratia rege Francorum regnante, apud villani regiam Bellimontis, senescallie Tholose, diocesis Montis Albani, in domo abbaciali venerabilis monasterii beate Marie Grandissilve, et coram reverendo in XPO patre et domino domino Ludovico de Narbona, miseratione divina Vabrensi (Vabre) episcopo, et abbate sive administratore perpetuo dicte venerabilis abbacie et devoti monasterii beate Marie Grandissilve, Cistercensis ordinis, condomino dicte ville Bellimontis, et in presentia religiosorum virorum dompnorum et fratrum Anthonii de Armanhaco , prioris et scindici dicti monasterii, et Bernardi Chausoni, monachi, comparuerunt et se personaliter presentarunt prudentes et sapientes viri Rodigonus Galhardi, Guillermus de Sancto Anthonio et Mathurinus Hebrardi consules ejusdem ville, una cum certis aliis habititoribus dicte...

Page 136

ville, qui organo dicti Rodigoni, eidem domino abbati et administratori ac condomino ejusdem ville, verbo remostrarunt quod inter alia privilegia et libertates que dudum per dominum nostrum regem et abbatem dicti monasterii Grandissilve, condominus ejusdem ville fuit consulibus et habitatorribus ejusdem in perpetuum concessum privilegium et libertas ne nullus ex habitatoribus dicte ville qui pro tunc erant, fuerunt inde, nec erunt in futurum, possint nec eis permissum sit domos edifficare nec aliquas clausuras facere intra totum circuitum meniarum ville nec desuper, sed quod per totum turnum et circuitum dicte ville remanerent duodecim palmi terre amplitudinis franchi et liberi, in quibus nemo edifficare poterit, et pro servicio ville et utilitate reypublice.
Item etiam habebant privilegium et libertatem eundi et redeundi super meniis et per totum circuitum ejusdem ville libere et sine impedimento; sed hoc non obstante, ipse dominus abbas sive administrator perpetuus contra privilegia ...

Page 137

... predicte ville clausit seu claudere fecit transitum et servitutem dictarum meniarum et ville,tam infra quam desuper, in edifficando domum suam abbacialem, quam edifficari fecit in ipsius ville et habitant [ium] ejusdem maximum prejudicium atque dampnum et requisiverunt dicti consules prefactum dominum abbatem quatinus aperturam de clausis per eum eis facere vellet, et de privilegio et libertate ville eos gaudere permicteret, ejusque animum eis declararet ne in futurum eidem ville prejudicare posset. Quibus quidem consulibus et habitatoribus ipse dominus abbas et administrator perpetuus , audita dicta requesta , respondit quod ipse non intendebat clausisse dictam servitutem publicam meniarum tam altam quam bassam in prejudicium privilegiorum et libertatum ville, et dictam clausuram fieri fecerat de presenti pro decoracione sue domus quam de novo edifficari fecit ; tamen propter hoc non intendit prejudicare privilegiis ville nec habitatorum ejusdem.
Et dixit quod ipse vult et intendit quod tociens quociens erit expediens et necesse habitantibus dicte ville per loca per ipsum clausa ...

Page 138

... transire et aperturam facere, potissime tempore guerre aut alio tempore nocturno, consules et habitatores ejusdem ville possint et valeant aperturam dictarum meniarum, tam de basso quam de alto, facere et liberum aditum quocumque tempore facere, nec intendebat quod transiret sibi nec aliis abbatibus dicte abbacie in consuetudinem neque prejudicium libertatum ville nec privilegiorum ejusdem.
Et de premissis dicti consules petierunt et requisiverunt nomine ville retineri, fieri atque tradi publicum instrumentum per me notarium infra scriptum, quod et feci, presentibus ibidem discretis et honorabilibus viris dominis Petro du Tielh, rectore de Vinhavielha, presbitero; Petro de Boria, priore Sancti Michaelis, etiam presbitero ; Roberto le Myra, receptore regio commitatus Convenarum; Bernardo de Maribato, Anthonio Blanchi, loneto Chauveau, Manaldo Chaureau, mercatoribus ; Seguino de Lespuga et Johanne de Gans, ejusdem ville habitatoribus, testibus ad premissa vocatis.

Et me Anthonio Soldaderii, publico auctoritate dominorum de cappitulo Tholose notario, qui de premissis requisitus, instrumentum precedens retinui quod per alium coadjutorem meum hic inseri feci et inde hic me subscripsi, et signum meum hic apposui in robur premissorum (Cet alinéa est tout entier de l'écriture de Soldadier).

(Signature originale, dont le prénom est en monogramme)

ANCHERIUS SOLDADERII.

(Ecriture cursive du XVe siècle.)

Page 139

XXII

EXTRAIT d'une transaction faite entre Pierre Cedalh, juge de Verdun, et les Consuls de la ville de Beaumont, dans laquelle il est convenu ce qui suit : Les Consuls auront la police des marchands de ladite ville : par suite, ils veilleront à ce que les bouchers vendent de la viande de bonne qualité, ils puniront ceux d'entre eux qui tiendraient de la viande viciée ou corrompue, ou se serviraient de faux poids, ils connaîtront aussi les difficultés qui pourraient s'élever entre lesdits bouchers et les personnes à qui ils ont acheté des animaux. Ils obligeront les boulangers à mettre en vente de bon pain et nommeront des agents pour en vérifier la qualité et le saisir quand il y aura lieu. - Ils auront la connaissance de tous les délits ou manquements faits à leurs statuts par les fabricants de chandelles, les presseurs ou marchands d'huile, les apothicaires et autres, vendant des chandelles ou des cierges de cire, des aromes ou autres mêmes marchandises, les tisserands, les tailleurs, les cordonniers, les pelletiers, les tondeurs de draps, les fourniers, les taverniers, les hoteliers, les forgerons et autres artisans; mais le juge connaîtra des difficultés qui s'élèveront entre les marchands et les acheteurs sur le prix des marchandises, les Consuls resteront chargés de prononcer sur les questions relatives à la qualité de ces marchandises. - Ils s'assureront si les poissons vendus dans la ville sont vendables ou non, et feront sortir de la ville les marchands qui en auraient porté de mauvais et corrompus. - Ils connaîtront toutes les affaires se rattachant aux bornes, aux limites, aux fossés, aux ponts, aux fontaines, aux loyers des maisons et autres immeubles, aux salaires des serviteurs, aux chemins publics, à la réparation des murs, aux fossés, aux citernes, aux aqueducs, mais les discussions concernant les cheptels, les terres indivises seront du ressort du juge. - Ils auront la connaissance de toutes. les difficultés qui pourraient s'élever entre vendeurs et acheteurs, aux jours de foire et de marché, mais toute affaire non terminée pendant leur durée sera remise à la décision du juge, sous la réserve, en faveur des Consuls, de la connaissance entière des affaires relatives aux droits de taulage et de terrage (Ces deux termes, encore usités dans la contrée, s'appliquent aux droits perçus sur les tables (taulage) ou sur le terrain (terrage) ou l'on étale les marcharidises). -Ils feront tenir les rues, chemins publics et ruelles de ladite ville en état de propreté et puniront ceux qui y auront déposé des immondices. - Ils auront le droit de visiter, tant de jour que de nuit, les tavernes et de punir les taverniers qui emploieraient de fausses mesures, vendraient des vins corrompus ou dans lequel ils auraient mis de l'eau. - Ils ont obtenu des rois de France un privilège en vertu duquel tous les gens qui viennent aux marchés ou aux foires de la ville ne peuvent être arrêtés pour dette civile et ont la faculté de rentrer en toute liberté chez eux, avec leurs marchandises. Ils ont, en vertu des anciennes coutumes de la ville, l'exercice des causes criminelles et notamment de punir les détenteurs de poids et de mesures faux. - Ils ont et ont toujours eu la connaissance des crimes de rapt, homicide, incendie, faux, lèse-majesté, sacrilège, adultère, vol et autres crimes; de poursuivre, prendre, incarcérer et tenir les coupables attachés par des ceps de bois ou de fer, les condamner, sur la réquisition du procureur du roi, à avoir la tête tranchée, à être pendus, à avoir la main, un e ou deux oreilles coupées, au fouet ou autres peines selon la gravité du crime; ils pourront néanmoins, en se conformant aux lois et lorsqu'il existera des circonstances atténuantes, réduire le châtiment en peine infamante ou pécuniaire. - Ils auront le droit d'assister, selon l'usage, aux assises que tiendra le juge. - Ils pourront, conformément à leurs privilège, exiger dudit juge, lorsqu'il aura décrété prise de corps contre les habitants de la ville, qu'il admette des cautions garantissant la comparution des accusés devant lui et le paiement des frais du procès, à moins qu'ils n'aient commis un crime prévu par lesdits privilèges; lorsque l'accusé, pris et emprisonné sur le mandement du juge, fournira caution, le juge devra l'élargir à la réquisition des Consuls, à moins qu'ils n'ait commis un crime prévu par lesdits privilèges, ou tout autre plus énorme ou semblable. - Le juge ou le sénéchal de Toulouse prononcera sur tous les appels des jugements rendus par les Consuls au criminel et au civil. - Ledit juge prononcera en première instance sur toutes les affaires civiles, tant réelles que personnelles ou mixtes autres que celles ayant trait à la police de la ville dont lesdits consuls resteront seuls juges, ainsi qu'il a été déjà dit. - Ledit juge sera juge en première instance des crimes de blasphèmes, de jeu, de coups et blessures, avec ou sans armes, non suivis de mort, de port d'armes et autres crimes punissables d'amendes honoraires ou pécuniaires; il fera les informations, décrétera les ajournements personnels, terminera les procès par sentence et fera exécuter cette sentence à moins qu'il ne s'agisse du crime de faux. - Celui qui sera pris en flagrant délit de blasphèmes et incarcéré par les Consuls, sera jugé par eux et par le juge réunis. Les Consuls pourront faire arrêter les joueurs, les coureurs de tavernes pris en flagrant délit et les incarcérer pendant moins de 24 heures; après ce temps il les élargiront, si le juge n'a pas commencé ses informations, mais sous caution de se présenter devant ledit juge donnée devant le notaire ordinaire de la cour du juge ou, à défaut, devant tout autre; dans tous les cas le procès sera fait par le juge, qui pourra faire arrêter les délinquants mis en liberté et les punir selon qu'il avisera. - La connaissance de l'adultère appartiendra aux Consuls lorsque la condamnation consistera dans la peine du fouet ou autre plus grande; s'il y a lieu d'appliquer une condamnation en argent, la sentence sera rendue en commun par le juge et par les Consuls.

SANS DATE

De hiis que infra scripta sunt extat insturmentum, et est pacifficatio inter dominum Petrum Cedalh, licentiatum, judicem Verduni, et consules ville Belliimontis. Videatur dictum instumentum.

A primis, quod ad ipsos consoles Bellimontis expectat et expectabit in futurum pollicia macellorum predicte ville Bellimontis, videlicet carnes appreciandi et bonas et sufficientes teneri faciendi, puniendique macellarios tenentes carnes morbosas de viciosis et corruptis [animalibus], aut falsum pondus vel falsa pondera tenentes et facientes, cognoscendique de causis intervenientibus inter venditores animalium ipsis macellariis eisdem satisfieri per eosdem macellarios aut cautiones per ipsos dictis consulibus prestitas dumtaxat et omnia alia concernentia polliciam, ex dicto officio macellariorum delicta descendentia cognoscendi et sentenciandi, depputandique ad premissa custodes....

 

 Page précédente Menu  Page suivante

 

 

Site généré avec le CMS UTOPIA développé par In-Cité Solution pour le CDG82 dans le cadre du PRAi