LE CARTULAIRE
Page 90
infra vallata dicte ville nec in careriis publicis seu careriis quibus itur de dicta villa apud siminterium pro mortuorum corporibus funerandis, nec in aliis careriis publicis; et qui contra fecerit, solvat pro qualibet vice Ve solidos tolosanos nomine pene dividendos ut supra.
Item quod nullus carnifex triperius seu alia persona sit ausus sagimem ventrem nec alia fetencia animalium qua interficient in careriis seu locis publicis proiscere nec dimittere infra dictam villam seu extra, sed in certis vasis ea habeant ponere et portare in padoenchis communibus ,dicte ville vel in eorum bordis propriis, et qui contra fecerit solvat pro qualibet vice nomine pene quinque solidos tolosanos dividendos ut supra.
Item quod nullus carnifex seu macellarius sit ausus imfravillam predictam in loco patenti excoriare, nec interficere aut pelare porcos, mutonos, crapas, nec alia minuta animalia, nisi imfra domos suas proprias in quibus habitabunt vel imfra, macellos edulos et agnos, lepores et sirogillos dumtaxat, nec in careriis publicis effundere vel proiscere sagimem aliquem nec aliqua fetentia proiscere nec coria seu pelles tenere vel siccare imfra villam predictam videlicet in loco patenti aliquo, sed imfra eorum domos proprias et in occulto; et qui contra fecerit solvat nomine pene Ve solidos tholosanos pro qualibet vice prout supra dividendos.
Item quod dicti macellarii teneantur anno quolibet jurare in manibus dictorum bajuli, et consulum vel deputandorum ab eis quod dictas ordinationes quantum tangit eos fideliter tenebunt et observabunt, et si eas jurare contradicerent interdicatur contradicenti et ejus discipulis ministerium macellarie quousque juraverint sub certa pena modo predicto dividenda.
Item quod nullus carnifex barberius seu barbitensor sit ausus pilos porcarum et hominem nec sanguinem flebotomie (Flebotamia, partie d'une veine. - Ducange) imfra villam nec extra in femoreriis, nec in locis patentibus seu
Page 91
publicis ejicere seu proiscere, sed predicta portare habeant in padoenco communi dicte ville ubi excoriantur et interficiuntur animalia vel in aliqua certa clota quam super hoc facient subtus terram ad ordinationem dictorum bajuli, consulum vel deputandorum ab eis ; et qui contra fecerit, solvat pro pena et pro qualibet vice X solidos tholosanos modo quo supra dividendos.
Item quod nullus habitator seu habitatrix dicte ville nec aliquis alter cujuscumque conditionis existat, sit ausus de nocte nec de die per fenestras mingere aquam putridam nec palhacia nec alia fetentia proiscere nec etiam in careriis eycere cum olis vel etiam aliis vassis putresciens aliquas in careriis publicis, nec in aliis locis honestis et publicis ; et qui contra fecerit, solvat pro qualibet vice XII solidos tholosanos dividendos ut supra.
Item quod nullus sit ausus in dicta villa in careriis publicis imfra vallata ponere nec tenere femorerium (Fumier), nec aliquod iliud impedimentum terrarum, lapidum seu fustium, aut lignorum ultra spacium octo dierum una vice nisi forte esset operis ficiendi vel alias urgenti necessitate cohactus, et hoc fiat de voluntate consulum predictorum vel deputandorum ab eis ; et qui contra fecerit, solvat pro qualibet vice XII denarios tolosanos dividendos ut supra.
De Sabateriis.
Item Item quod nullus sutor seu sabaterius sit ausus tingere solas socularium (Pour Subtularium, souliers) nisi dicte sole essent uncte de sagimine sive cepo nec in socularibus ponere de duobus coriis, videlicet in socularibus corii bovis seu vaxe non ponatur corium equi, vel eque, vel mutonis aut cordoani et sic de aliis, sed quod de quolibet corio fiant soculares ad partem per se, et qui contra fecerit solvat nomine pene XII denarios tholosanos pro qualibet vice per modum predictum dividendos ut supra et perdat soculares pauperibus erogendos.
Item quod quicumque sutor seu sabaterius revelet et revelare teneatur emptoribus socularium cujus corii erunt soculares, ad finem quod emptor emat soculares secundum valorem corii et nulla
Page 92
fraus possit comiti et qui contra fecerit, solvat nomine pene XII denarios tholosanos pro qualibet vice ut supra dictum est dividendos et perdat soculares ut supra.
De Pallipariis (Pellipariis).
Item quod nullus pelliparius dicte ville sit ausus multizare pelles seu ad multizarium ponere de festo omnium sanctorum usque ad carniprivium nec mesclam facere de pellibus Catalonie nec Aragonie seu de Aurellyaco cum pellibus istius patrie, sed quod faciant folraturas per se de quolibet genere pellium ad partem, nec sint ausi mesclare pelles agnorum cum pellibus torardorum nec vendere pelles seu folraturas veteres pro novis, sed quod forraturas veteres teneant escolatadas seu scabessadas nec sint ausi facere seu mesclam facere de forraturis novis vayris forraturas veteres sed quod quamlibet foltraturam vendant per se ad partem ; et qui contra fecerit, solvat pro qualibet vice nomine pene V solidos turonenses dividendos ut supra.
Item quod nullus pelliparius sit ausus excutere forraturas seu pelles in careria publica imfra fossata ville predicte; et qui contra fecerit solvat pro qualibet vice sex denarios tolosanos dividendos ut supra.
De Bayshatoribus.
De Bayshatoribus.
Item tem quod retonditores seu baysatores teneantur tondere, molhare et bayssare pannos ad tondendum seu bayschandum eisdem traditos seu tradendos bene et sufficienter et legitime absque fraude et qui contra fecerit, solvat nomine pene quinque solidos turonenses pro qualibet vice dividendos ut supra et emendet dampnum passo.
Item quod nullus retonditor seu bayssator sit ausus facere pactum cum aliquo sartore de salario seu de labore quem habere debebit ratione pannorum retonditorum
Page 93
seu bayschatorum, nec dare aliquid dictis sartoribus propter hoc quod eisdem asportent vel mitant pannos et qui contra fecerit solvat nomine pene pro qualibet vice quinque solidos turonenses dividendos ut supra et quod ernendet dampnum passo.
Item quod nullus retonditor seu bayshator sit ausus mulhare seu humere facere pannos cum boca sive cospando seu cum linteaminibus humefactis tres autem palmos, duos vel unum palmum possint impune molhare sine linteaminibus prout eis legaliter videbitur faciendum ; et qui contra fecerit solvat nomine pene pro qualibet vice quinque solidos turonenses ut supra dictum est dividendos et quod emendet dampnum passo.
Item quod quilibet retonditor seu bayshator teneatur molhare et preparare pannos bene et sufficienter juxta mandatum illius cujus erunt panni et quod per verba alicujus sartoris non dimitat facere illud quod debebit juxta mandatum predictum ; et qui contra fecerit, solvat nomine pene quinque solidos turonenses pro qualibet vice dividendos ut supra et quod emendet dampnum passo.
Item quod nullus retonditor seu bayschator sit ausus facere unum ictum pro duobus, videlicet quod si dictus pannus retonditus fuerit una vice, tantum vero faciat sibi solvi pro duabus vicibus; et qui contra fecerit, solvat nomine pene pro qualibet vice XII denarios tholosanos dividendos ut supra et quod emendet dampnum passo.
De Furneriis.
De Furneriis.
Item qod furnerii et illi qui arendaverunt furnos teneantur calefacere furnos diebus lune si et dum requisiti fuerint per panconserios et alios habitatores dicte ville, ad finem quod itinerantes possint reperire panem ad vendendum qualibet die, et si requisiti contradixerint, contradictor solvat pro qualibet vice quinque solidos tolosanos dividendos ut supra et quod furnerii teneantur bene et licite decoquere panem et nisi fecerint ipse vel ille qui erit in culpa emendet dampnum passo.
Page 94
Item quod nullus homo seu mulier sit ausus dare furneriis pecuniam, panem nec aliam corruptionem pro coctione panis nec dicti furnerii seu alter pro ipsis ea petere nec recipere nisi illud quod continetur in consue tudinibus dicte ville ; et qui contra fecerit videlicet dator et receptor solvat pro qualibet vice quilibet XII denarios tholosanos dividendos ut suprat.
De Pancosseriis.
De Pancosseriis.
Item quod nullus pancosserius seu pancosseria sit ausus vendere panem quem emerit ab extraneis pancosseriis majoris precio quo illum habuerit ab eisdem nec panem coctum ascendere ad majus precium quo illum fecerit si interim bladum ascenderet majoris precio; et qui contra fecerit, solvat pro qualibet vice nomine pene XII denarios tolosanos dividendos ut supra et panis pauperibus erogetur ad dispositionem ba.juli consulum predictorum vel deputandorum ab eis.
Item quod nullus pancosserius seu pancosseria sit ausus panem abscondere in domo sua nec de platea abstrahere si bladum ascendat vel appareat caristia vel affluant aut veniant plures viatores ad dictam villam, nec aliam fraudem faciant quoquo modo, sed quod panem teneant palam et publice ad vendendum pro precio quo factus fuerit ut est dictum; et qui contra fecerit solvat pro qualibet vice decem denarios tolosanos dividendos ut supra et panem pauperibus erogetur ad dispositionem quam supra.
Item quod nullus pancosserius seu pancosseria lucretur in quartone frumenti nisi prout continetur in consuetudinibus dicte ville, videlicet pro qualibet punheria (La pugnère égale 8 boisseaux, 30 boisseaux font l'hectolitre.) quatuor denarios turonenses et furfur dumtaxat et sit secundum magis et minus, et qui contra fecerit perdat panem qui pauperibus erogetur, et ultra hoc solvat pro qualibet vice nomine pene duodecim denarios tolosanos modo quo supra dictum est dividendos, quod lucrum supra dictum
Page 95
servetur exeptis temporibus estatis et vindemie quibus detur lucrum certum dictis pancosseriis arbitrio dictorum bajuli et consulum vel deputandorum ab eisdem.
De Tabernariis.
Item quod nullus venditor seu potator vinorum, ab introitu mensis marcii usque ad festum beati Luce evangeliste, dum vendetur vinum ad tabernam, sit ausus intrare cellarium de quo vinum abstrahetur nisi ille qui mensuravit vinum, sed introitu porte cellarii teneat mensuras suas et alia vasa et ibi portet vinum, et in presencia emptoris vini mensuret vinum, et unicuique reddat jus suum legitime sine fraude ; et qui contra fecerit solvat pro qualibet vice quinque solidos turonenses dividendos ut supra.
Item quod nullus habitator seu habitatrix ville predicte sit ausus vendere nec vina sua pro vendendo in eodem cellario ad tabernam tabernariis usitatis nec aliis personis nec ipsi tabernarii emere causa vendendi ibidem, sed per se vel ejus propriam familiam vel hominem legalem conductum vendat vinum suum ad tabernam legitime sine fraude; et qui contra fecerit solvat pro quolibet vaso viginti solidos tolosanos videlicet emptor medietatem et venditor aliam medietatem dividendos ut supra.
Item quod nullus venditor vinorum nec aliquis alter sit ausus date panem nec aliquam licheriam potatoribus in taberna sed solum jus suum de vino pro precio quo vendetur; et qui contra fecerit videlicet qui dederit, solvat pro qualibet vice nomine pene XII denarios tolosanos, et qui receperit totidem dividendos ut supra.
Item quod nullus sit ausus in dicta villa vendere vinum unius vasis nec ascendere ad majus precium quo ipsum vinum exposuerit ad tabernam; et qui contra fecerit perdat vinum quod pauperibus erogetur ad dispositionem bajuli consulum predictorum, et ultra hoc solvat nomine pene V solidos turonenses pro qualibet vice
Page 96
dividendos ut supra.
De Peysoneriis.
Item quod nullus peysonerius seu venditor vel venditrix piscium recencium audeat tenere nec vendere pisces coruptos in dicta villa, et dum vendent sint pedes et non sedeant, et qui contra fecerit, perdat pisces, et si sine periculo possint comedi pauperibus erogentur alias quod comburantur ad dispositionem bajuli consulum predictorum vel deputandorum ab eis, et ultra hoc solvat nomine pene pro qualibet vice quinque solidos turonenses dividendos ut supra.
Item quod nullus vendens pisces salsos in villa predicta, postquam semel gosfati seu soti fuerint, iterato audeat dictos pisces reducere in aqua nec reducere goffare; et qui contra fecerit perdat pisces qui pauperibus erogentur ut supra, et ultra hoc solvat nomine pene XII denarios tholosanos pro qualibet vice dividendos ut supra.
Item quod nullus vendens merluciam vel alios pisces salsos, aquas dictorum piscium qui tenentur in imbricibus sit ausus aquas prohiscere in careria sed in propriis semalibus (Semal, Comporte) quas teneat subtus imbrices predictas ; et qui contra fecerit solvat nomine pene V solidos turonenses pro qualibet vice dividendos ut supra.
De Sartoribus.
Item quod quilibet sartor et sartorissa teneatur raubas talhare et ex toto dressare et preparare et excalessare quas faciet in domo illius cujus erunt raube et presente domino vel alia persona idonea dicti hospitii, et dimittere frustias seu pecias que supererunt preparatis et dressatis raubis predictis, et si forte in operatorio dicti sarthoris talharentur raube predicte, idem sartor hoc idem facere teneatur; et qui contra facerit solvat pro qualibet vice nomine pene V solidos turonenses dividendos ut supra.
Item quod nullus sartor ab illis qui facient fieri raubas suas sit ausus aliquod recipere nec petere pro filo nec pro botonis sed sutis
Page 97
et factis raubis predictis, computet legitime de labore suo et cum illo cujus fuerint raube de moderato salario conveniat amicabiliter, et si convenire non possent, ille cujus erunt raube predicte satisfaciat dictis sartoribus ad cognitionem dictorum bajuli et consulum vel deputandorum ab eis; et qui contra fecerit solvat ille qui debebit tosciens quosciens fecerit nomine pene XII denarios tolosanos ; et qui receperit totidem dividendos ut supra.
Item quod quilibet sartor, de ceda et aliis aparelhamentis que sibi tradentur preparandis ac suendis raubis, teneatur reddere rationem illis quorum erunt raube et illud quod supererit reddere et restituere sine fraude ; et qui contra fecerit solvat pro qualibet vice nomine pene XII denarios tolosanos dividendos ut supra.
Item quod quilibet sartor et sartorissa teneatur jurare quod tenebit et servabit legitime ordinationes predictas quantum ad eos pertinebit, et hoc semel in quolibet anno, et qui jurare recusaverit interdicatur ministerium sartore sub certa pena modis predictis dividenda quousque juraverit graciose.
Item quod nullus post pulsationem campane nocturne que pulsare consuevit pro excubiis seu vigilibus dicte ville sit ausus stare in taberna potando nec ludendo nec etiam ire cum armis per villam videlicet sine luce ; et qui contra fecerit, solvat pro qualibet vice nomine pene ille qui steterit quinque solidos turonenses et ille qui receptaverit, dum tamen hostendidit erit posse suum fecisse expellendi dictos potatores tot idem pro qualibet vice dividendos ut supra, et ille qui arma prohibita portabit puniatur prout curie domini judicis Verduni videbitur faciendum.
De Hostaleriis.
De Hostaleriis.
Item quod nullus hostalerius seu hostaleria sit ausus recipere ab hospitibus suis seu viatoribus nisi quartem partem precii quod decostabit sibi punheria avene et quintale feni ; et qui contra fecerit solvat nomine pene pro qualibet vice XII denarios tholosanos dividendos ut supra.
Item quod nullus hostalerius seu hostaleria sit ausus recipere aliquid ab hospitibus seu viatoribus per lectis nec pro vela cara nisi ad dispositionem dictorum bajuli consulum vel deputandorum ab eis, et quod ipsi consules seu deputandi ab eis juxta carestiam temporis
Page 98
et valorem monete possint super hoc ordinare prout de equitate et justicia videbitur faciendum ; et qui contra fecerit solvat pro qualibet vice nomine pene XII denarios tolosanos dividendos ut supra.
Item quod nullus hostalerius seu hostaleria sit ausus, quando viatores seu itinerantes transeunt per carerias volentes recipere hospitia, exire in careriis nec dictos itinerantes invitare clamando nec vocisferando nec diffamando unus alium sed simpliciter et graciose sine murmure, stando imfra limites porte domus sue aut stando vel sedendo juxta tabulam dicte domus, invitet dictos itinerantes seu inducat ad remanendum cum eo vel ea, submissa voce; et qui contra fecerit solvat pro qualibet vice nomine pene XII denarios tolosanos dividendos ut supra.
I temquod nullus hostalerius seu aliquis alter habitator seu habitatrix dicte ville sit ausus ponere nec tenere imfra fossata dicte ville fenum, paleas, restols, eyscharmentum ultra unam brassam de quolibet genere ; et qui contra fecerit solvat tosciens quosciens nomine pene quinque solidos turonenses dividendos ut supra, nisi hoc faceret de voluntate et licentia bajuli consulum predictorum et in loco non periculoso pro focho.
Item quod dicti hostalerii et hostalerie teneantur jurare semel in anno quod tenebunt ordinationes predictas quantum pertinebit ad eos si et quando fuerint requisiti per dictos bajulum et consules vel deputandos ab eis ; et qui jurare recusaverit interdicatur sibi ministerium hostalerie sub certa pœna modo quo supra est dividenda donec juraverit graciose.
De Teulariis.
Item quod nullus teulerius sit ausus in dicta villa seu ejus pertinentiis facere tegulas planas aut cavas in amplo nec in spisso nec in longo nisi ad mercham aut pagelam seu molle antiquas que ordinabuntur et ponentur in operatorio communi consulum dicte ville; et qui contra fecerit solvat pro quolibet millerio quinque solidos turonenses dividendos ut supra.
Item quod quilibet teulerius seu teuleria teneatur bene et fideliter bardeiare et decoquere tegulas predic tas
Page 99
sine aliqua fraude ad cognitionem seu arbitrium dictorum consulum seu deputandorum ab eis; et qui contra fecerit solvat tosciens quosciens nomine pene pro quolibet millero V solidos turonenses dividendos ut supra; et si casu inopinato sine culpa dictorum tegulariorum dicte tegule exirent male preparate et male cocte de furno ita quod non possent comode poni in opere, tunc nichil solvat pro pena sed rumpantur dicte tegule non ponantur dicte tegule in opere ad cognitionem et dispositionem bajuli et consulum dicte ville vel deputandoruin ab eis.
Item quod dicti teulerii faciant et vendant bonam calcem et vivam et bene decoctam ad mensuram intiquam que ordinabitur in dicta villa et non faciant mixturam de calce mortua seu sed veteri cum viva et nova sed quid quamlibet calcem teneant et vendant ad partem et mortuam seu antiquam vendant pro minori precio quam vivam et novam, ad cognitionem seu arbitrium dictorum bajuli et consulum vel deputandorum ab eis ; et qui contra fecerit solvat pro qualibet vice nomine pene viginti solidos tolosanos modo quo supra dictum est dividendos.
De Fabris.
Item quod quicumque fabri, payrolerii, ferraterii et ceteri fabri seu mercatores ferri seu alterius metalli teneantur facere bonum et legate opus sine dolo et fraude et nullam pravam mixturam facere in operibus suis et quamlibet materiam metalli ad partem vendere et significare emptoribus speciem metalli videlicet asserium merlarium azanium ferrum caprum metallum et sic quodlibet genus ad partem et vendere quodlibet pro justo et legitimo precio secundum magis et minus, et in payrollis, cossis et conquis, quando stanhabuntur, quod non coperiant cedaturam si qua sit et in quolibet vase signum facere quantum ponderat ferrum et quantum ponderat cuprum et quod quilibet faber habeat suam marquam quam ponat in suo opere ad evitandum fraudem ; et qui contra fecerit solvat pro qualibet
Page précédente Menu Page suivante